Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
mus et obsecramus in Domino Jesu Christo, quod ad unitatem Saerosanete Romane Ecclesie redire non differas, nec reputes otiosum, quod a nobis in liac parte diebus istis inspiratione Divina de fratrum nostrorum consilio, sitientium illuminationem tuam populique tibi subiecti, non sine sacrarum scripturarum est auctoritate provisum. Non enim vestra requirirnus, sed animarum vestrarum cum Jesu Cbristo lucra sitimus, nicbil de facultate vestra subtrahere querimus vei minuere de honore , sed quantum cum Deo iuste possumus provebere vos et ampliare potius affectamus. Erit proinde dante Jesu Christo nostris affectibus incrementum, si tu, qui esse populi tui eapud et Princeps diceris, per gratiam intellectus, quo a multitudine subiecta discerneris, proposita tibi per pacis nuncios audiens patienter, ad unitatem Ecclesie Catbolice reyertaris, ut efficiaria Cbristo primitie populi reversuri. Etsi forte te excusare volueris, dicens bee nequaquam fieri posse sine concilio generáli, respondemus, quod ad congregandum concilium ad requisitionem tuam et Grecie atque Bulgarie Prelatorum offerimus nos benivolos et paratos, recipientes vos vestrosque procuratores et nuncios cum honore et cordis letitia, et restituemus corpori Ecclesie sua membra, preferentes stolam primam, occidemus vitulum saginatum, generale convivium faciemus universis Christi fidelibus, et annunciabimus cum exultatione et gaudio, quod Ecclesia Catholica suo decore ut a principio est induta, tamquam vitis habundans, cuius filii sunt ut novelle olivarum in circuitu sue mense sedentes expectando, ut occurrat salvatori suo domino Jesu Christo. Quapropter tuam exhortamur industriam et tibi per Deum Omnipotentem et per Jesum Christum eius filium, qui suo sanguine nos redemit, iniungimus, quatenus dilectos filios fratres ordinis fratrum minorum, latores presentium, viros virtutis, quos diu sub observantia regulari probatos et in seripturis sacris instructos inter alios preeiegimus, quia utiliores tibi eos fore credidimus, tamquam nostri Salvatoris humilitatem sequentes, ad te duximus transmittendos, pro Divina reverentia et nostra liberaliter et benigne suscipere et honeste tractare debeas, immo potius nos in ipsis, et diligentes audire et credere firmiter, quccunquc cx parte nostra tibi duxerint proponenda. Nam si putassemus, quod fructio-