Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

1'orme salvos facit baptisma. Ipsa etiani veritas gentium vo­cationem predicens asseruit, quod ÍD ovili suo unus tantum debeat esse pastor: Fiet, inquiens, unum ovile et unus pastor. Ad boc ovile Paulus ipse Divina clementia revocatus, docet et predicat unum capud esse tenendum fide pariter et amore. Unde scismaticos et ab unitate corporis Ecclesie per inobe­dientiam recedentes notans, vitandosque insinuans ait: Ne­mo vos seducat volens in bumilitate et religione, quam non vidit angelorum ambulare frustra inflatus sensu carnis sue, et non tenens capud, ex quo totum corpus per nexum et coniun­ctiones subministratum et constructum ereseit in augmentum Dei. Nulli fideli venit in dubium, quin ipse Cbristus sit pastor Ecclesie atque capud, non tantum militantis, sedetiam trium­pbantis, qui secundum carnis assumpte naturam mortem pro suis ovibus subiturus, et post resurrectionem ad patris dexte­ram ascensurus , ut quo capud ibat, membra se itura spe­rarent; ne corpus peregrinantis Ecclesie propter corporalem ipsius absentiam videretur acepbalum remanere, sibi succes­sorem substituit vicarium specialem , non quidem Jacobum aut Jobannem, qui columpne videbantur esse, non Paulumle­gis scientia preditum et doctrina, ut non glorietur omnis caro in conspectu eius, sed Symonem, quem et Petrum cognomi­navit. Hunc itaque suarum ovium pastorem substituens, uni­versaleni in terris earundem pascendarum curain indistincte commisit eidem tertio dicens: Pasce oves meas; cui ex prero­gativa specialijiit nobis ipsum capud post se fore totius Ecclesie demonstraret, promiserat dicens : Tu vocaberis Cepbas, quod interpretatur capud, ut sicut in capite sensuum plenitudo con­sistit, a quo ad singula membra occultis meatibus pars aliqua tamquam a fonté rivulus derivatur, sic tres fidelium ordines in Ecclesia Noe, Dániel et Job; prelati videlicet, con­tinentes, et coniugati, quos Ezecbiel vidisse legitur in visione salvandos a Petro petra, super quam non domum saltus Libani, non porticum columpnarum, nec domum filie Pbaraonis, sed Ecclesiam suam edificavit Dominus íidelibus, velud de omni genere piscium in eius rete copclusis, tamquam a Primate primatum, qui de fonté dominici pectoris fluenta potavit, et sue salutis debent postulare remedia, et cum omni patientia et doctrina non contentioue, vei superbe in aliquo resistentes,

Next

/
Oldalképek
Tartalom