Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
109. IV. Incze pápa Kálmánt Bolgárország uralkodóját inti, hogy az egyház egységétől el ne álljon. 1245. Innocentius Episcopus etc. Iliustri Colomanno in Bulgaria imperanti, Deum diligere et timere. Cum simus super Apostolice Sedis speculam constituti, vehementer dolere cogimur et turbari, cum a capite suo membra quedam videamus esse divisa, sueque divisionis dampnum tamquam mortiíicata non plangere, nec sentire. Nempe orthodoxorum ncminem credimus iam latere, unum in terris caput esse tantummodo, ex quo totum corpus contexitur militantis Ecclesie, rerum id exigente natura , que corpus, si habuerit duo capita, iudicat monstruosum : probat hoc idem ratio exemplariseterni iuxta quod militantem Ecclesiam sub utroque tempore disponendamper instruetionem evangelicam didicit legislator, Paulo Apostolo refereute: Vide omnia, facito iuxta exemplar, quod tibi in monte monstratum est, ubi divina dispositione Ierarchie per média ultima ipsaque per primam mediatori omnium convertuntur. Quod imitandum fore necessario peregrinanti Ecclesie, scriptura sacra tam figuris, quam apertis testimoniis asserit atque probat. Unus Adam deputatus ad opus et custodiam paradisi, unam est sortitus uxorem, unum Dominum Jesum Christum in iustitia et veritatis sinceritate creatum, eiusdemque unum in terris vicarium, et unicam eius sponsam Ecclesiam prefigurans, doctore gentium attestante. Sacramentum hoc, inquit, magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Lemech vero, quod humiliatum sonat, dum uxorem unam divisit in duas, sanguinarius est effectus, et virum in vulnus suum occidit, ad instar cuius, qui ecclesiam scindunt occidunt animos parvulorum. Deinde salutis arcam tantum unam fuisse legimus, que cuncta vastante diluvio, sub unius patriarche remigis potentatu paucas animas sub perfectionis numero reservavit, facti cuius misterium pastor ecclesie Petrus Apostolus tangens ait: In arca Noe pauci, id est octo anime salve facte sunt per aquam, quod et vos nunc similis