Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
quod privilégium erat pro eis, et quod etiam erant in pacifica possessione; tandem quia iidem Clemens et Tyba exhibuerunt nobis litteras convencionales Rolandi Bani tempore Palatinatus sui datas, et eciam literas Capituli Jauriensis, in quibus conventum extiterat inter partes eo modo, ut supradicta terra remaneret magistro Joanni, Marco et Laurencio , et eisdem Tyba et Clementino ipsi magister Joannes, Laurencius et Marcus solverent decem marcas, decrevimus jam dictam terram magistro Joanni, Laurencio et Marco perpetuo possidere, Clementino et Tyba perpetuum silentium imponentes. Dicebant eciam Clemens et Hunt, homo dicti Tyba, quod Laurencius, magister Joannes et Marc de illis decem marcis, quas pro prefata terra solvere debebant, unam persolvissent, novem marcas vero solvere non curassent Joannes, magister Laurencius et Marc a solutione illarum decem marcarum omnino expeditos se dicebaut cum literis Capituli Jauriensis, quas literas in octavis Nativitatis Joannis Baptiste proximo venturis deberent exhibere coram nobis, et tunc procedemus sicut de jure fuerit procedendum, super facto pecunie; super terra vero Clementino et Tyba perpetuum silentium imponentes, ut premisimus. Dátum Bude tercia feria proxima ante Pentecosten. (Cieck kézirataiból.)