Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

105. IV Incze pápa a pannonhalmi apátságnak Nyalka helységet illető jogigényei iránt intézkedik. 1245. Innocentius Episcopus servus servorum Dei venerabi­libus fratribus . . . Arcbiepiscopo Strigoniensi et . . . Episcopo Nitriensi, et dilecto filio . . . Abbati de Pelis Ordinis CisterciensiumVesprimiensis Diocesis salutem et Apos­toli eam benedictionem. Ex parte dilectorum filiorum Ab­batis et Conuentus Monasterii Sancti Martini de Pannónia Ordinis Sancti Benedicti nobis extitit intimatum, quod cum ipsi contra magistrum Nicolaum filium Nicolai de Nadosth et quosdam alios Vesprimiensis et Cunadieusis Diocesis super villa, que vulgariter nuncupatur Nelka ad eorum monasterium pertinente, et rebus aliis ad certos judices Apostolicas litteras impetrassent; quorum nomina monachus eiusdem monasterii quem idem Abbas et Conuentus pro suis negotiis ad Sedem Apostolicam destinarunt, se ignorare dicebat, cum litteris, in quibus nomina continebantur eorum, et aliis rebus suis fuerit ueniendo ad Sedem Apostolicam, sicut asserit, spolia­tus; et diutius coram eis in causa fuisset litterarum ipsarum auctoritate processum , quia dieti iudices fuerunt a Tartaris interfecti, causa ipsa non potuit fine debito terminari. Quo­circa discretioni vestre per Apostolica seripta mandamus, quatenus, si est ita, in causa ipsa dictorum iudicum legitimo seruato processu, ratione preuia procedatis iuxta priorum continentiam litterarum. Quod si non omnes his exequendis poteritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur. Dátum Lugduni IV. nonas Januarii Pontificatus nostri anno secundo. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom