Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

104. A Tomoy és Csák nemzetségek tagjai közti, Kázmér helységre vonatkozó, -peres ügyben hozott ítélet. 1244. körül. Nos Magister (Farkasius) Electus Albensis, Aule Do­mini Regis Vice-Cancellarius, Stepbanus Banus, Comes Ca­strifevrei, Judex Curie Domine Regine, Magister Báás, Magister Benedictus, us Orodiensis et Comes Ponsa de Hermán, Judices in Curia Domine Regi­nae eonstituti, damus pro memória, quod constitutis coram nobis Tyba de genere Tomoy et Clemente filio Joannís, ex una parte; Joanne Magistro Marco, et Laurentio de genere Cbac ex altéra ; iidem Tyba et Clemens proposuerunt, ut iidem Magister Joannes, Marc, et Laurencius quandam terram ipso­rum hereditariam Kazmer vocatam, detinerent propria au­ctoritate, magister vero Joannes, Marc et Laurencius respon­derunt eo modo, quod ipsa terra, quam Tyba et Clemens di­cunt vocari terram Kazmer, et asserunt suam esse beredita­riam, non vocaretur terra Kazmer, sed esset terra Michaelis; nec unquam fuisset Tyba et Clementis hereditaria, imo du­dum fuisset donatio Illustris Regis Emerici bone memorie Vglino Arcbi-Episcopo facta; super qua donacione exbi­buerunt nobis privilégium Regis Andree, felicis recor­dacionis, et quod eis ipsa terra in linea ipsius Vglini Archi­Episcopi devenisset. Ad reambulandam itaque ipsam terram contenciosam, hominem domini Regis Mourucb, filium Mou­rucb, cum testimonio Capituli Jauriensis, et cum privilegio ipsius Regis Andree , duximus transmittendos. Quod Capitu­lum postmodum nobis taliter rescripsit, quod homo domini Regis Mouruch vocatus, cum testimonio Capituli supradicti secundum seriem litterarum ipsius privilegii, presentíbus com­metaneis et vicinis ipsius terre , ipsam terram contenciosam reambularunt,inuenerunt ac sciverunteamesse terram Joannis, Laurencii et Marci predictorum, et licetipsis magistro Joanni, Laurencio et Marco juramentum adjudicare voluissemus eo,

Next

/
Oldalképek
Tartalom