Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

89. IV. Incze pápa az esztergami érseknek postalált váczipüspököt Horvátországba és Dalmátiába apostoli követté nevezi ki. 1243. Innocentius Episcopus etc. venerabili fatri. . . Episcopo quondam Waciensi in Strigonieusem Archiepiscopum postu­lato salutem etc. Virtutum dominus in hiis, que ipsius respi­ciunt glóriám, te talem reddidisse dicitur, ut per remotas par­tes et proximas tue fame fragrantia diffundatur Ex hoc igitur secura sumpta fiducia, quod in ampliatione catholice fidei fer­vens et pervigil debeas inveniri, tibi legationis officium in Croatia et Dalmatia duximus committendum : frateruitatem tuam rogamus et obsecramus in domino Jesu Christo, quate­nus indutus fortitudine ac virtute precinctus pravitatis bere­tice maculas, quibus terre hujusmodi nimis, sicut accepimus, sunt infecte, sic de ipsis Divine potentie propitiante subsidio per te ac alios ad hoc idoneos abolere studeas, quod ibidem Christiana possit vigere religio ad illius honorem et glóriám, in cujus beneplacito geritur, ut perempnis vite felicitas per fidei puritatem et innocentie studium acquiratur. Ceterum, ut quod in hac parte prudentie tue committimus ad eflfectum de­duci focilem, Deo propitio, gaudeamus, si forsan aliqui super tam pio negotio, tani salubri contradictores fuerint aut re­belles, quod per censuram ecclesiasticam, ac si nece9se fue­rit per subsidium brachii secularis illorum possis cohibere nequitiam, tibi auctoritate presentium concedimus facultatem. Dátum Anagnie XIIII. kai. Augusti (Pontificatus nostri) anno primo. (IV. Incze pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 187. 1.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom