Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

pes per destructum Regnum Boemie, Saxones, Misnenses, Turingenses descendere facientes, ut postmodum universis pariter congregatis non solum limites Imperii, verum eciam partém Hungarie, cum eorum ibi recepció, Tartarorum vide­lieet, esset Imperio plurimum honerosa, eo quod municiones ibidem plurimas erigant in instanti, nobis cooperantibus si­mus accincti defendere, certi quod tanta est infidelium Tar­tarorum potencia et fortitudo, ut sumus experiencia personali experti, cum circa ipsos essemus in Hungaria constituti cou­flictu babito cum eisdem , et ut nobis recedentibus, devictis qui presentes fuerant, illa vice Regnum et Rex Hungarorum sunt experti, quod expedit omni virtute contra ipsos et inge­nío premuniri, mittendo solempnes nuncios atque scripta Fran­cié, Hispanie et Angiié Regibus et ceteris nobiiibus universis, qui censentur nomine christiano, ut saltem sic huiusmodi tur­bini resistatur per ipsorum presenciam corporalem. Timemus itaque propter vicinitatem eorundem, que ad duas dietas est a limitibus terre nostre, ut per insultus terre nostre inferant cottidie gravamina etjacturas, eo quod simul omnis eorum potestas et in unum esse dinoscitur, que hactenus per diversa Regna dispersa fuerat, congregata. Denique tantis sciat ipsos vestra Serenitas divitiis habundare occasione quadraginta Regnorum, que per ipsos exterminium sunt experta, quod per interitum eorundem viginti Regna exaltari possunt divitiis et bonore. Nuncium eciam nostrum, quem ad vestram personam destinamus, nobis remitti petimus festinanter, ut de vestro per ipsum processu plenius expedito, collectionem nostram et occursum vobis honorabilem preparemus. Nostre itaque est intencionis vestre Serenitati talia boc necessitatis tempore obsequia exhibere, per que ad universa, que nobis expediunt, versa nobis vice sitis expositi et parati. Dátum Wiene Idus Junii (1241). (Hormayr után, Goldene Chronik von Hohenschwangau.München 1842 II. oszt. 65.1. Czcch.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom