Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
81. Frigyes ausztriai herczeg a kosztniczi püspokhez és káptalanhoz ugyanazon tárgyban. 1241. Dilectis et specialibus amieis venerabili Constanciensi Episcopo totique Capitulo . . . Fridericus Dei gracia DuxAustrie et Styrensis et dominus Carniolensis sincere dilectionis et obsequii voluntatem. Rumores de actibus et processu Tartarorum, quas vestra dilectio desiderat per nos scire, uobis seribimus ut petistis. Regnum Hungarorum eiecto Rege, Duce Polonorum interfecto, in desolacionem transiit generalem per predictorum rabiem et insultum, quique eciam cum ad terram nostram pervenirent et pauperum personas circa limites attererent percurrendo, ex ipsis per exercitia nostre milicie septingenti uel amplius ceciderunt, ponentes in Domino fiduciam et spem certam, quod amplius ad honorem Dei et totius Christianitatis per nos potenter dictorum tnrbini resistatur Tartarorum, licet illorum potentia atque uirtus super plurima Regna hactenus sit extensa. Ad hoc quia dilectioni vestre non immerito eo, quod ad nostra beneplacita exponitis vos paratos, adesse debemus et uolumus nunc et semper fiducialiter a nobis a modo expetatis, que uestre placita fuerint voluntati. Que et nos parati offerre sincero erimus affectu. Dátum Wienne decimo kai. Julii (1241). (Hormayr után, Goldene Chronik von Hohensehwangau. II. oszt. 70. 1. 9. sz. a. Ciech.)