Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
80. Frigyes ausztriai herczeg Konrád királyhoz ugyanazon tárgyban. 1241. Glorioso domino suo Conrado, divi Augusti Federici Sereuissimi Iruperatoris Romanorum filio in Hegem Romanorum electo Fridericus Dei gracia Dux Austrie , et Styrensig, et dominus Carniolensis cum devocione sincera promptitudinem servicndi. Universorum domino Jesu Christo, qui suos fideles multipliciter examinat in affectu, grates exsolvimus quas valeinus, qui vobis et universis Principibus tribuit intellectum, quod pro defensione nominis crucifixi et honoris Imperii accincti estis feliciter et potenter. Et quia de statu et processu, nec non et actibus Tartarorum , per quos Regnum Hungarum versus partes Boemie ascendendo per Danubium est depastum, et in desolacionem transisse dinoscitur generalem, vestra desiderat sinceritas edoceri universa, que predictorum rabies subito et nequiter circa limites nostre terre perpetravit, infra quos sunt tantum ad momentum temporis demorati, eo quod nostram presenciam, que vicina fuerat formidarent, occisis tantum Centum personis humilibus, ex ipsisque trecentis per nostros vei amplius interfectis, scribimus ut petistis. De statu vero Regni Hungarici et Regum, quorum est exterminium et eiectio manifesta, nec non de singulis, que Rex Boemie sustinuit per Tartarorum rabiem et insultus, per ipsos Principes, qui huiusmodi turbinio iutemperiem sunt experti, poteritis lucidius informari, quam modo nos perpessa et illata eisdem plenius exponere possimus et enarrare. Super processu vero vestro et milicie vestre per vos congregate, ex maturitate nostri consilii vestre Serenitati duximus consulendum, at pre omnibus victualibus et balistariis premuniti descensum vestrum, assumptis tantum Bawaris, Franconibus, Swewis et militibus Reni, sine lesione terre nostre, que est multimode devastata, ita eciam, quod non possit venientibus habundanter necessaria ministrare, per industriam tamen nostram ofíeret, quod potest, commode preparetis. Alios Princi-