Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
Poloniense reversa est in Hungáriám ad exercitum sue gentis copiosum et fortém. Cuius tanta est potencia, quod fugatis Regibus terre, ipsam Hungáriám occupaverunt, nullum sibi in eadem resistentem invenientes. Sed nec tanta temeritate contenti, populum christianum tormentis variis et miserandis plurimum premunt, ecclesias Dei destruunt, et in ipsis ante et post earum destructiones universas indifferenter abbominationes exercent, quas inbumane genti et bestiali convenit comparari. Unde cum a tempore paschali eorundem astucias et fraudes plenissime sumus experti, utpote qui contra ipsos pondus dierum et estus comportavimus tam in terminis Polonie, quam in metis Moravie et Hungarie, videntes cedes et scelera, que faciebant, et in Moravia, et in Austria perpendimus, quod eciam confidenter dicimus, quod nisi maturius ipsorum reprimatur presumpcio, periclitari potest fides catholica cum populo christiano. Vestre igitur Serenitati, que provido et prudenti regitur consilio, meditandum incumbit, qua providencie industria ipsorum inhumanitati et astuciis occurrendum, et quibus Ecclesie Dei pressuris, quibus eadem illorum occasione laborat, consiliis expediat succurrendum. Unde si gloriosum et eternum nomen et memoriale vobis et vestris successoribus relinquere volueritis in etate tenera , vestrum ad ipsos maturetis adventum, scituri quod in ripa Danubii castra posuerunt in Hungaria, et ibi procul dubio poterunt inveniri. Cum autem jam procedamus in Ungariam et vestram forte moram trahere contigerit Excellentiam, si vestre placuerit Celsitudini reditum nostrum exspectabitis, ut si sani per Dei gráciám reversi fuerimus, nos possimus et sciamus de singulis plenius expedire. Cetera testis. (Hormayr után, Goldene Chronik von Hohenschwangau.München 1842. II. oszt. 66. 1. Czech.)