Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
78. IX. Gergely pápa a székes-fehérvári prépostnak, míg a tatárjárás tart, törvénykezési moratoriumot enged. 1241. Gregorius Episcopus etc. dilecto filio B. Preposito Ecclesie Albeusis, Vesprimiensis Diocesis, salutem etc. Cum peccatis exigentibus Tartari pro parte Ungariam occuparint, propter quod ipsius defensioni intendere te oportet, devotioni tue, ne super Prepositura Albensis Ecclesie ac suis iuribus, persecutione Tartarum in Ungaria durante, auctoritate Apostolica seu ordinaria in causam trahi valeas, presentibus indulgemus. Nulli ergo etc. nostre concessionis etc. Si quis autem etc. Dátum Laterani XV. kai. Julii, (Pontificatus nostri) anno XV. (IX. Gergely pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 185.1.) 19. I. Venczel cseh király Konrádot választott római királyt a mongolok győzelmeiről értesíti. 1241. Excellentissimo domino suo, domino Cunrado, divi Augusti Federici Serenissimi Romanorum Imperatoris filio in Regem Romanorum electo Wencezlaus Dei gracia Rex Boemie devotum obsequium in omnibus et fidele. Serenitatis vestre literas, in qua decuit honestate recepimus, et super ipsarum continencia dominaeioni vestre ad condignas assurgimus actiones graciarum, tamquam domino benigno et propicio, cuius benivolenciam circa nos veraciter experimur. Sane nova digna relatu, que babemus ad presens, dignum excellencie vestre, secundum quod a nobis vestra requisivit eminencia, duximus intimanda de gente Tartarorum, que interfecto Duce