Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

55 Dénes nádor ugyanazon ügyben. 1239. Dionisius Dei gracia Palatinus et Comes de Zounuk omnibus presens scriptum inspecturis salutem in Domino. Cum rebus iuste dispositis causisque legitime ordinatis no­uercari sólet obliuio, conuenit ut ea, que in posterum conser­uandasunt, scripture congruo confirmentur testimonio. No­tum sit igitur tam pvesentibus quam futuris, quod cum causa mota fuisset inter Yros Abbatem Sancti Martini de Pannónia et fratres eiusdem ex una parte, et jobagiones et ciuiles Po­sonienses, Cbukar uidelicet et cognatos suos et socios eorun­dem ex alia super possessione Sala et terra ad quadraginta aratra sufficiente, que tempore Sanctorum Stepbani et Ladiz­lai Regum Vag uocabatur, ut idem Abbas et fratres dicebant, sicut et postmodum in priuilegiis eorum inspeximus contineri, et ipsa causa ad presenciam domini Regis deuenisset; ipse Rex nobis uice sua commisit audiendam et fine debito termi­nandam. Parte igitur utraque coram nobis constituta dicti jobagiones et ciuiles repetebant ipsam possessionem ab Ab­bate et fratribus eiusdem sub nomine iuris castri et sui pro­prii, dicendo eam per Abbatem et fratres ui occupatam reti­neri. Ad hoc dictus Abbas et fratres eius responderunt dictam possessionem Ecclesiain eorum a tempore Sanctorum Regum predictorum continue. póssedisse, et in eodem instanti instru­mentis autenticis Regum scilicet predictorum et aliorum Re­gum sibi succedencium et judicum domine Regine inclite me­morie, et Bertholdi fratris eiusdem tunc temporis Colochensis Arcbiepiscopi, judicum scilicet ab Andrea pie memorie Rege delegatorum, et arbitrorumDesiderii olim Episcopi Cbanadien­sis, et Potb quondam Palatini, etAlexandri Simigiensis Comitis ab utraque parte electorum, suam euidentissime probauerunt intencionem contra jobagiones et ciuiles Posonienses supra­nominatos, turpiter a sepius dicti judicis sentencia vaua aufu­gientes presumpcione, ad nostrum iudicium a domino Rege sunt remissi. Nos igitur, licet iusticie debuissemus facere com-

Next

/
Oldalképek
Tartalom