Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

pleraentum, ad maiorem tamen cautelam pareium precauen­tes, utrasque partes presencie domini Regis fecimus remitti, causam ipsam sicut nobis iussum fuerat serietenus explican­tes, et instrumenta et raciones eiusdem Abbatis et fratrum exponentes. Dominus autem Rex cum suis jobagionibus'; Jula Comite Judice Curie sue, et Magistro Stepbano Preposito Ty­tiliensi et Aule Regie Cancellario, Benedicto Preposito Bu­densi et Vicecaucellario, Matkeo Magistro Dapiferorum, Dio­nisio Magisíro Agasonum, Sebus Comite et aliis quam pluri­bus Regni Baronibus presentibus, nobis inito consilio taliter diffiiiiuit. Quod possessio Sala et terra predicta, pro qua lis inter partes uertebatur, in ius cederet totaliter et permaneret Ecclesie supradicte, sub eisdem et cum eisdem metis, sicut eciam Petrus Comes de Zulgageur et Magister Petrus Hospi­talium Sancti Regis deStrigonio in litteris suis, quos dominus Rex ad inspiciendas metas predicte possessionis transmise­rat, dominum Regem et nos certificarunt, sicut eciam ordo metarum terre eiusdem plenius in instrnmentis predictis cou­tiuetur. Verum quia in composicione predictorum cesserat ar­bitrorum, quod si que pareium facte inter eos contrairet com­posicioni, pene subiaceret sexaginta marcarum , et quia dieti jobagiones sopitam causam remouisse sunt inuenti, intellexe- \ ramus eos tanquam calumpniatores remansisse. Sed ad pe- \ ticionem domini Regis et nostram, et aliorum quam plurium ; dictus Abbas et fratres et debitum eis remiserunt, et perso­narum condemnacionem, quam merebantur, relaxarunt. Ita ta- » men quod deinceps dieti jobagiones et ciuiles nicbil litis aut contrarietatis super causa premissa, contra Ecclesiam Sancti f Martini audeant uel presumant incitare ; alias turpiter con­demnarentur. Et ut ista firma et rata permaneant presentes litteras concessimus sigilli nostri patrocinio roboratas. Dá­tum per manus Mathie nostri Notarii anno Dominice Incarna­cionis millesimo ducentesimo tricesimo nono. (A szent-mártoni főapátság levéltárában őrzött eredeti után. Czech.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom