Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

giné inclite memorie etBertholdi fratris einsdem tunc tempo­ris Colochensis Arcliiepiscopi, judicum scilicet ab Andrea pie memorie Rege patre nostro delegatorum, et arbitrorum Desi­derii olim Episcopi Cbanadiensis et Poth quondam Palatini et Alexandri Simigiensis Comitis ab utraque parte electorum, snam enidentissime probauerunt inteneionem. Nos igitur cum nostris jobagionibus Jula Comite Judice Curie nostre, et magi­stro Stepliano Preposito Tytiliensi et aule Regie Cancellario, Benedicto Preposito Budensi et Vicecanoellario, Matbeo Ma­gistro Dapiferorum , Dionisio Magistro Agasonum, Öebus Co­mite et aliis quam pluribus Baronibus nostris inito consilio taüter diffinimus, quod possessio Sala et terra predicta, pro qua lis inter partes vertebatur, in ius cederet totaliter et per­maneret Ecclesie supradicte sub eisdem et cum eisdem me­tis, sicut eciam Petrus Comes de Zulgageur et Magister Petrus Hospitalium Sancti Regis de Strigonio in litteris suis, quos nos ad inspiciendas metas predicte possessionis transmisera-. mus, nos certificarunt; sicut eciam ordo metarum terre eius­dem plenius in instrumentis predictis continetur. Et ut liec perpetue stabilitatis robur optiueant in posterum, presentem paginarn duplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari. Dátum Bude anno M.CC.XXXIX. XIII. kai. Április, Regni autem nostri anno quarto. (A szent-mávtoni főapátság levéltárában őrzött eredeti után Czech.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom