Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

persequi Christianum, et habere in amicitia populum paganum ? Que conventio Christi cum Belial, que comparatio luci ad tenebras ? Quomodo conveniunt Zuarasi vei diabolus et dux sanctorum vester et noster Mauritius? Qua fronté coeunt sacra lancea, et que pascuntur humano sanguiue, diabolica vexilla ? Non credis peccatum, o Rex ; quando Christianum caput, quod nefas est dictu ; immolatur sub demonum vexillo ? Nonne melius esset talem hominem habere fidelem, cuius auxilio et consilio tributum accipere et sacrum Christianis­mum facere de oppido pagano posses ? 0 quam vellem non hostem, sed babere fidelem, de quo dico, seniorem Boleszlaum ! Respondebis forsitan: Volo. Ergo fac misericordiam, postpone crudelitatem. Si vis habere fidelem, desine persequi; si vis habere militem, fac cum bono, ut deleetet. Cave, o Rex, si vis omnia facere cum potestate, numquam cum misericordia, quam amat ipse bonus, ne forsitan irritetur, qui te nunc adiuvat Jesus. Non contradi­cam Regi; fiat sicut Deus vult et tu vis. Nonne melius pugna­re cum paganis propter Christianitatem, quam Christianis vim inferre propter secularem honorem ? Certe homo cogitat, Deus ordinat. Nonne cum paganis et Christianis hanc terram in viribus Regni Rex intravit? Quam tamen Sanctus Petrus, cuius tributarium se asserit, et sanctus martyr Adalbertus nonne protexerunt? Si adiuvare nollent, numquam Sancti, qui sanguinem fuderunt et sub divino terrore multa miracula faciunt, quinque Martyres occisi in terra sua requiescerent. Mi here, non es Rex mollis, quod nocet, sed iustus et distric­tus rector, quod piacet. Sed tantum hoc addatur, ut sis mise­ricors, et non semper cum potestate, sed etiam cum mi­sericordia populum tibi acquirere, et quod nunc in tribus par­tibus, tunc nec in una parte belliim babebis. Sed hoc quid ad nos ? Videat in sua sapientia iusti et boni tenax Rex, videant et in dando consilio optimus quisque Episcopus, Comes et Dux. Quod ad meam, imo Dei causam pertinet, unum dicam et alterum, quibus ultra non addam. Duo magna mala, que Deus et pugnans Petrus in rudi paga­nismo cepere, nova Ecclesia prope sentire debet. Primum, senior Bolezlavus, qui viribus animi et corporis consolari me ad convertendos Pruzos libentissime voluit, et nulli pecunie

Next

/
Oldalképek
Tartalom