Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

affirmantibus, uon debere esse res dominicas, id est domiuo dominantium traditas. Ita sunt sub defensione Regis, sicuti proprie sne hereditatis. Magisque advertat, quia quanto Deus excellentior est homine, tanto prestantior est Diuina causa mortalium possessioae. Quaruni Divinarum rerum defensor et eustos Diuinitate stamtus, diligenti cura non solum eas ser­uare, sed eíiam multiplicare debet, magisque illa prestantiora, quam sua defendere oportet et augmentare. Si quis igitur in­sauus inoportunitate inprobitatis sue Regem a recto proposito peruertere temptaverit, nullisque remediis mitigari posse ui­sus fuerit, obsequiis aliquibus transitoriis sit necessarius, ab­sc-idendus ab eo proiciendusque est, iuxta illud euangelicum: Si pes, manus vei oculus luus scandalizat te ; amputa vei erue eum, et proice abs te. II. De potestateEpiscoporum super res ecclesiasticas, eorumque convenientia cum I a i c i s. VOLVMVS ut Episcopi habeant potestatem res ec­elesiasíicas prouidere, regere et gubernare, atque dispensare secundum caronicam auctoritatem. Volumus ut et laici in eorum ministerio obediant Episcopis ad regendas ecelesias, uiduas et orphanos defensandos, et ut obedientes sint ad eorum Cliristianitatem servandam. Consentientesque sint co­mites et iudices presulibus suis ad iustitias faciendas, iuxta precepta legis Divine. Et nullatenus per aliquorum menda­cium vei falsum testimonium, neque periurium, aut per pré­mium lex iusta in aliquo deprauetur. III. Quales debeant esse testes et accu­satores ele rí eorum TESTES autem et accusatoreg clericorum sine aliqua sint infamia, uxores et filios habentes, et omnino Christum predicantes. IIII. Item de eodem. TESTIMONIVM laici adver­sus clericum nemo recipiat. Nemo enim olericum quemlibet in publico exaniinare presumat, nisi in ecclesia. V. De laboré sacerdotum. SCITOTE fratres cuncti, quod super omnes uos laborat sacerdos. Unusquisque enim uestrum suum fert laborem proprium, ille uero et suum et singulorum. Et ideo sicut ille pro omnibus uobis, ita et uos omnes pro eo suorum opernm laborare debetis, in tantum ut si necessitas fuerit, animas uestras pro eo ponatis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom