Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
VI. Deconcessione Regali propriarnm r erum. DECREVIMUS nostra Regali potentia,'ut unusquisque habeat facultatem sua diuidendi, tribuendi uxori, filiis filiabusque, atque parentibus siue ecclesie; nec post eius obitum quis hoc destruere audeat. VII. De re t e 111 u R e g a 1 i u m rerum. VOLVMUS quidem, ut sicuti ceteris facultatem dedimus dominandi suarum rerum, ita etiam res, milites, servos et quidquid ad nostram Regalem dignitatem pertinet, permariere immobilé; et a nemine quid inde rapiatur aut substrabatur. Nec quisquam in bis predictis sibi favorem acquirere audeat. VIII. De obseruatione dominici diei. SI QUIS igitur presbyter vei comes, siue aliqua alia persona fidelis, die dominicainveneritquemlibetlaboranlem, siue cum bubus, tollatur sibi bos, et civibus ad manducandum detur. Si autem cum equis, tollatur equus, quem dominus bove redimat, si velit. Et idein bos ; manducetur ut dictum est. Si quis aliis instrumentis, tollantur instrumenta et vestimenta, que, si velit, cum cute redimat. IX. Item aliud. A SACERDOTIBUS uero et comitibus commendetur omnibus uillicis, ita ut illorum iussu omnes concurrant die dominica ad ecclesiam, maiores ac minores, uiri ac mulieres. exceptis qui ignes custodiunt. Si quis uero non obseruationis remanebit per illorum negligentiam, uapulent ac depilentur. X. De obser vatioue Illl-or temporum. SI QVIS quatuor temporum ieiunia, cunctis cognita, carnem manducans uiolauerit, per spatium unius ebdomade inclusus ieiunet. XI. De obser vatioue Vl-te f e r i e. SI QVIS in sexta feria ab omni christianitate obseruata carnem manducauerit, per unam ebdomadam luce inclusus ieiunet. XII. De his qui sine confessione moriunt u r. SI QVIS tam perdurato corde est, quod absit ab omni christiano, ut nolit coníiteri sua facinora, secundum suasum presbyteri, bic sine omni Diuino officio et elemosynis iaceat, quemadmodum iníidelis. Si autem parentes et proximi neglexerint uocare presbyteros, et. ita subiacet absque confessione morti, di ;etur orationibus et consoletur elemosynis