Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

iiiine Pj-epositi et Capituli Albensis quod eondempnetis et compellatis Abbatem S(ancti) M(artini) et Conueutum eius ad restitutionem omuium, que dictus Abbas cousecutus est per arbitrium latum a magistro Egidio domini Pape Subdiacono et capellano, que sunt hec, uidelicet centum et quindecim marce, et ad restitutionem priuilegii domini Regis, quod Al­benses dari fecerunt super salibus regalibus in Posonio, quod ita fűit; et salium , quos ipsi Albenses percipere potuissent, quod extimant ducentas marcas, cum dictus Abbas pridem arbitrium a partibus omologatum et iuramento firmatum pe­tierit irritari. Item petit mille et quingentas marcas, quas di­ctus Abbas dictos Prepositum et Capitulum in multis causis et compositionibus contra iustitiam coegit expendere super decimis, quas a canonicis et populis Albensis Ecclesie petiit in Comitatu Symigiensi. Item petit penam centum marcarum pro eo, quod iastrumenta omnia', secundum quod sibi manda­tum fuerat sub eadem pena a magistro Egidio, domini Pape subdiacono et capellano, et coarbitris non resignauit, quibus nunc usus est coram uobis. Item petit, quod imponatur Abbati et Conuentui silentium perpetuum super decimis canonicorum et populorum Albensis Ecclesie in Comitatu Symigiensi, cum nullum ius babeat in eisdem. Lite igitur super predictis petitionibus contestata, utriii­que receptis testibus et attestationibus publicatis uisis priui­legiis et instrumentis, auditis nihilominus partium confessio­nibus, rationibus et allegationibus ab utraque parte propositis plenius intellectis, quia nobis constitit euidenter, decimas Co mitatus Symigiensis , de quibus pars Monasterii Sancti Mar­tini in supraseripto libello rationaliter petiit ad ipsum Mona­sterium de iure spectare; et quia accepimus ex confessione procuratoris Albensis Ecclesiam Albensem nibil aliud spiri­tuálé babere, quod posset dare Monasterio Sancti Martini in permutationem decimarum, quas ab Albensi Ecclesia postu­labat, nec vicesimam Comitatus eiusdem, quam ex donatione Regia ad se spectare dicebant, que omuino erat iusufficiens, ad permutationem decimarum, quas pars Monasterii postula­bat; tum ex difficultate iuris, quia'non poteramus necdebeba­mus temporalia cum spiritualibus permutare, tum ex difticul­tate facti, quia non babebat Albensis Ecclesia sufficientia spi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom