Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

ritualia, que cum vicesima posset Monasterio S(ancti) M(ar­tini) pro decimis assignare. Nolentes de cetero Albensem Ec­clesiam loeupletari in iacturam Monasterii supra dicti predi­ctas decimas detinendo, presente parte Albensi et Abbate S(ancti) M(artini), uocatisque procuratoribus Monasterii de suo hospitio ad arbitrium audiendum, nec inuentis, utpote quia recesserant nulla a nobis licentia postulata; Abbate ta­men satissdante, quod procuratores partis sue ratum et fir­mum baberent, quicquid in his duxerimus statuendum, corri­gentes in hac parte Magistri Egidii arbitrium, et mutantes sicut arbitri, uel ut arbitratores, seu amicabiles compositores arbitramur, pronuntiamus, statuimus, et laudamus ; quod Ec­elesia Albensis et Canonici eiusdem Ecclesie ; presertim Cos­mas quondam Episcopus Geuriensis, de omnibus agris, uineis, prediis et villis, mansis et curtibus et possessionibus quali­cunque nomine censeantur, ad ipsos pertinentibus, in Symi­giensi Comitatu existentibus , et de omnibus rebus, que deci­mari debent Monasterio S(ancti) M(artini) de Pannónia, deci­mas integre et absque contradictione persoluant. Arbitramur etiam et laudamus, quod non inquietent de cetero, nec impe­diant, nec prohibeant, nec prohiberi faciant per se uel per alios dicti Albenses, quomiuus de possessionibus et omnibus rebus , que decimari debent, Ecclesiarum Saneti Henrici et Saneti Nycolai Hospitalis Albensis, et omnium capellarum et clericorum et populorum ad ipsam Ecclesiam Albensem per­tiuentium in Comitatu iam dicto prefato Monasterio, a supra­dictis omnibus decime integre persoluantur. Item arbitramur, precipimus et laudamus, quod Abbas et conuentus Monasterii prefati restituant Albensi Ecclesie priuilegia uel priuilegium domini Regis, que uel quod Albenses ei dederunt uel dari fe­cerunt super salibus Regalibus in Posonio , in permutationem decimarum ipsarum, que fűit per Sedem Apostolicam irritata. Item in hoc arbitrium magistri Egidii approbantes statuimus et laudamus, quod uinum Prepositi et canonicorum et commu­nitatis Albensis Ecclesie et Saneti Nycolai et clericorum pre­dictarum Ecclesiarum cum sigillo canonicorum Albensium ab uno ex canonicis dato et iurato, quod fraudem non faeiat Ab­bati S(ancti) M(artini) de alio uino asportando, et presente homine Abbatis et similiter iurato, quod malitiose non con-

Next

/
Oldalképek
Tartalom