Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
starent, et omnia seripta et instrumenta ad dictas eausas pertinentia in nostris manibns resignarentur, et si qua eciam quocunque modo retinerent, uel inuenta essent, pro cassis et inutilibus haberentur, et tam Abbas cum duobus monacbis suis in anima omnium monachorum suorum, quam Prepositus cum duobus canonicis suis in anima omnium canonicorum Albensium promiserunt procurare et obseruare omnia supradicta prestito corporaliter iuramento. (Cura igitur Albenses priuilegium , ut conuenerat, impetrassent, et per Samuelem hominem Regis tunc salinarium pro dictis salibus quinquaginta marcis solutis in nostra presentia Abbatem Saneti Martini in possessionem induci fecissent, de uoluntate utriusque partis ita statuimus, et per iuramentum, quod, sicut predictum est, prestiterunt, utrique parti mandauimus obseruare , quod Abbas et Conuentus Saneti Martini et eorum successores non habebunt a modo recursum ad Ecclesiam Albensem pro sepedictis decimis, nec ab ipsa occasione dictarum decimarum de cetero aliquid petent, sed pax erit super hoc facto perpetua inter ipsos. Item statuimus, quod omnes possessiones Albensis Ecclesie, clericorum et populorum eius in Comitatu Simigiensi usque ad tempóra priuilegii super hoc obtenpti existentes et in priuilegio A(ndree) Illustris Regis Vngarie annotate, a solutione decimarum perpetuo sint immunes. Si quas uero decimales de cetero Albenses uel ipsorum populi in predicto Comitatu quocunque modo acquisiuerint, Monasterio Saneti Martini decimas in posterum soluant, ut in predicto priuilegio Monasterio Saneti Martini a Rege consesso plenius continetur, 'quod in omnibus precipimus obseruari. Item statuimus, quod Albenses non impediant Abbatem et Conuentum Saneti Martini, nec faciant, nec permittant pro posse suo impediri, quominus Monasterium Saneti Martini vnum timinum salium regalium in Posonio, sicut in Albensi priuilegio uidimus contineri, et in priuilegio pro Monasterio Saneti Martini a Rege nuper obtento exprimitur, percipiat annuatim. Item statuimus, quod uinum Prepositi et canonicorum et communitatis Albensis Ecclesie, et Saneti Nycolai clericorum, et populorum predictarum Ecclesiarum, cum sigillo canonicorum Albensium ah uno ex canonicis dato, et iurato, quod fraudem non faciat Abbati Saneti Martini de alio uiuo exportando, et presente