Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
homine Abbatis, ac similiter iurato, quod malitiose non contradicat, educatur. Yinum uero emptitium nullus canonicorum uel populorum Albensis Ecclesie educat; nisi bomini Abbatis, si presens fuerit et ire uoluerit, uerum uenditorem assignet. Si uero homo Abbatis absens fuerit, uel preseus ire uoluerit, assignato uenditore sacerdoti loci in presentia trium de melioribus hominibus ibidem cohabitantibus emptor libere recedat. Item statuimus, quod si Abbas et Conuentus Sancti Martini, uel Prepositus et Capitulum Albense, uel eorum successores contra tenorem dicti priuilegii aliquid facerent, in penam quingentarum marcarum inciderent, et quecuuque pars contra facérét, medietatem predicte pene Ecclesie Romane solueret, et medietatem parti arbitrium obseruanti, et pena soluta omnia supradicta iu sua remaneant firmitate. Item re" seruauimus nobis potestatem cohercendi contumaces usque ad tempus per decretalem felicis memorie Innocentii Pape tertii coucessam. Ad maiorem autem cautelam preseutes litteras fieri fecimus sigilli nostri et sigillorum magistri Mauasses Archidiaconi de Saswar et Canouici Strigouiensis, et Abbatis et Conuentus Sancti Martini, et Prepositi, et Capituli Albensis munimine roboratas. Actum est hoc in Hospitali Sancti Stephani Regis in Strigonio, anno Incamacionis Christi millesimo ducentesimo vicesimo nono, Pontificatus domiui Gregorij noni Pape anno tertio, mense Julio, die sexta. Indictione secunda. Hij sunt rogati testes, scilicet: Dompuo Laurentio Magistro Hospitalis Sancti Regis Stephaui supradicti tt. ss. Aaron Custode tt. ss Ysuntino tt. ss. Michaele tt. ss. et Johanne sacerdotibus predicti Hospitalis tt. ss. Magistro Petro Vngaro et pluribus tt. ss. Et Ego Bartholomeus Sancte Romane Ecclesie scriniarius hoc scriptum de speciali maudato predicti magistri Egidij et utriusque partis assensu scripsi et compleui rogatus et signum feci. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.) t