Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

(Eredetie a sz. mártoni főapátság levéltárában. V. ö. Fejér Cod. Dipl. III. köt. 2. r. 59. 1.). 121. Úrias pannonhalmi szent-mártoni apát rendelete az apátság birtokviszonyairól, melyet II. Endre király megerősít. 1226. In Nomine Sancte Trinitatis et Indiuiclue Vnitatis. An­dreas Dei gratia Hungarie, Dalmacie, Chroacie, Rame, Ser­uie, Galicie, Lodomerieque Rex in perpetuum. Cum ad vl­time voluutatis stabiiitatem prouida disposicio sit necessaria et omnis disposicionis confirmacio ad Regie Maiestatis perti­neat ofíicium, presentibus et posteris notum esse volumus: Quod accedens ad nostram presenciam fidelis noster Uros, Abbas Sancti Martini de Sacro Monté Pannonié nobis inti­mauit, quod quedam de bonis Ecclesie per ipsum acquisitís ad mensam fratrum suorum, et ad sustentacionem pauperum, et ad luminaria monasterii tam per diem, quam per noctem consensu et consilio fratrum suorum disposuisset, postulans a nobis, quod nos disposicionem per ipsum factam Regie Se­renitatis priuilegio confirmaremus. Nos igitur iustis et hone­stis peticionibus ipsius fauorabilem prebentes assensum, se­riem disposicionis sue priuilegii nostri munimine fecimus con­firmari, cuius disposicionis series hec est: Ego Uros dictus Abbas Sancti Martini de Sacro Monté Pannonié vicesimum annum gerens in administracione, licet indignus tamen elaborans et desiderans in edificiis monasterii et officionalium domorum, que combusta et destructa totaliter erant, reedificandis satis proficiens, similiter et in pluribus negociis et causis requirendis et promouendis cum consilio et auxilio et consensu fratrum meorum plus quam omnes pre­decessores mei, qui fuissent a tempore Sancti Stephani Re­gis, sicut apparet per priuilegia et predia, que sunt acquisita vei empta vei recuperata tempore nostro; scilicet priuilegia, que acquisiui pro libertatibus et immunitatibus et conseruan­dis rebus Ecclesie, priuilegium Domini Innocencii tercii, et

Next

/
Oldalképek
Tartalom