Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
t confirmacionem eiusdem super priuilegio Saneti Regis Stephani, et sentenciam definicionis super decimis Simigiensibus, et priuilegium Honorii Pape tercii, et confirmacionem eiusdem super priuilegiis Montis Cassini Saneti Benedicti, in quibus declarantur et confirmantur libertates Ecclesie nostre et priuilegia, que obtinuimus ab Illustrissimo Rege nostro Andrea super confirmacionibus et renouaeionibus priuilegiorum scilicet Saneti Stephani Regis, et Beati Ladizlai, et bone memorie Geyse et Bele Regum super omnibus possessionibus Ecclesie nostre, et villis, et prediis, et molendiuis, que acquisita vei empta vei donata fuerunt tempore nostro, quorum nomina hec sunt: jn Sala , villa Molva, et due ville clericorum, et villa Stara, et villa noua, et villa de Odvory, et villa de Precha, et villa de Sancta Cruce, et villa de Elbeu, et villa de Sceleus, et villa de Sochorou, et villa de Catl, et terra de Barsonus, et villa de Pethend, et terra de Wynar, et predia de Néma, de Aswantew, cum tribus molendiuis de Cbychou, et Gamos, et Hygmagos, et in sylua Selyz. Hec omnia verius sunt empta, quani acquisita vei donata. Preterea super decimis Simighiensis Ecclesie, quas reddere nolebant et contradicebaut, et Templarium, et Ilospitalarium, et villarum suarum, et Albensium Canonicorum similiter in Simighiensi Comitatu existencium, similiter Latinorum Albensium, et eciam Bissenorum , et populorum Vesprimiensis Episcopi. Sed quia super his omnibus acquirendis retraxeram aliquos prouentus, qui debebantur ad rnensam fratrum mcorum pro piscibus emendis ex consensu eorundem, scilicet, de predio de Knesa, et de piscina Miroth de eodem loco, et de Batlia, et de Budrugh, et de piscacionibus de Sala, restituere curaui et superaddere ad mensam dictorum fratrum redditus de Sala de quinque villis, de tributis, de decimis cum omnibus appendiciis suis, similiter et de prediis Fysu et de ecelesia cum omnibus appendiciis suis, vt de cetero nulli successorum meorum fas sit vei audacia retrahendi de his, que ad mensam fratrum vei sustentationem infirmorum cum consensu omnium fratrum et fidelium jobagionum, et maximé ex consensu domini mei Illustris Regis Andree ex antiquis et nouis meis temporibus acquisitis stabiliui. Preterea similiter ad luminaria monasterii tam per noctem quam per diem ad decorem