Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1906

37 fices, Reges Apostolici, Episcopi, et ipsa rerum Civilium, et Ecclesiasticarum constitutio. Postmodum sub Joanne Zápolya, Isabella, et Joanne Sigismundo omnia bellis civilibus, etTurcicis permixta fuerunt. Plerorumque animos invasit religionem avitam mutandi impetus: Pontificum auctoritas fűit contemta; quod prae- cipuum est, Transilvania ab Regno Hungáriáé avulsa, et clientelae Turcarum subjecta, Episcopatus verő Albensis articulo Comitio- rum Anni 1556. sublaíus est,1 et ademtis, ac postea in Fiscum redactis Episcopatus, Capitulorum, Conventuum, Praepositurarum etc. bonis ; Viri Ecclesiastici in eum statum dejecti sunt, ut vei dilaberentur, vei laterent, adeoque religionem tueri, aut eidem in- vigilare non possent. Intra hoc tempus cum reliquis religionis mutationibus, in Transilvaniam penitiorem illatúm est etiani schisma, et postmodum circa fineni saeculi decimisexti per Popas exTurcicis provinciis advenientes propagatum; séd pedetentim, nec constanter. Nam in Comitiis Anni 1577. 21. Apr. adhuc notatur: inultos a Graeca, ad Christianam fidem revertisse ex Valachis. §. 57. Illa reformationis maxime ferventis aetate, in Transil­vania fuisse Episcopatum Claustri Fel Diód (Fel-Gyógy) recte asserit Auctor Lib. Suppl. ex Litteris Isahellae Reginae, quarum apograplium habeo. Séd an iile Episcopatus fuerit Valachorum, ex iis Litteris erűi non potest, quia nulla ibi tit Valachorum mentio. Vix Reverendus, ac Religiosus Christophorus, ex ea caussa Episcopatum consecutus est, quod virtutibus praeditus, et Graecae Lingvae peritus fuerit. Eorum igitur Episcopus íuisse videtur, qui Graecam iingvam loquebantur, cujus ignari erant Valachi. Séd quorumcunque Episcopus fuerit: erat tantum Archimandrita, seu Praepositus Coenobii. Hic enim Episcopatus sumitur pro Prae- fectura Coenobii, in quo Graeci ritus Monachis, aliisque homini- bus in possessione Claustri habitantibus Vir ex Religiosis deiec- tus praefuit, qui idcirco in iisdem Litteris aliquoties appelialur Episcopus Claustri, et Episcopatus dicitur Episcopatus Claustri Fel-Gyógy; illi autem quibus praefuit, dicuntur Kalugerum Presby- teri; ne forte aliquis Episcopum, aut Episcopatum sensu pro­prio sumtum intelligeret.2 Eodem saeculo 16. et praecedente etiam 1 Comitiorum Claudiopoli Anno 1556. die7-a Dec.habitorum articulo ultimo. 1 Nos Isabella etc. Ad supplicationem nonnullorum Fideli unt per cos pro parte Rév. ac Religioşi Viri Christophori Majestati Nostrae factam, turn verő iriductae virtutibus, ac Graecarum Litterarum pcritia Episcopatum Claustri Fel Diód eidem duximus dartdum. — Quocirca vobis Univcrsis Kalugerum Presbytcris etc. Datum Albae Júliáé 1559.feria quinta proxima post Dominicani Jubilate.

Next

/
Oldalképek
Tartalom