Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1906

38 Decanus Brassoviensis, et Bistriciensis dictus est Episcopus,1 nemo tarnen inde concludet, eos reipsa fuisse Episcopos, aut aliquando extitisse Episcopatum Brassoviensem, vei Bistriciensem sensu proprio sunitum. §. 58. Sed quoquo modo se habuerit Episcopatus Claustri hujus, nihil ad rem perlinet, ls enim paullo post exstinctus est, nec memoria ejus ullibi amplius comparet. Verosimile est illum vi arliculi Claudiopolilani una cum reliquis Claustris, Capitulis, et Conventibus fuisse sublatum. Id constat, quod inter Valachos Transilvaniam incolentes schisma tune primum propagări potuerit, postquam Episcopatus Albensis An. 1556. cessavit. Hinc de Vladicis, et de Popis Valachicis ante hunc annum non facile occurrit seu in diplomalibus, seu in Comitiorum articulis aliqua mentio, postmodum vero frequens, sed ita; ut ubique arclis limitibus eo- rum potestas circumscribatur, et Religio Orientalis velut tolerata compareat. In Comitiis Anni 1579. An. 1593. An. 1626. statuitur: ut Valachi Episcopurn sibi petant a Principe, qui eum sub condi- tionibus sibi, patriaeque utilibus confirmet: item ut Valachorum Episcopus rebus Civilibus nullo modo se misceat. Hujusmodi constiluliones sunt piures. In Comiiiis Anni 1600. Ut Episcopus Valachorum, Popas ex aliis regionibus advenientes praesentari curet Magistratibus Comitatuum Sediurn, vel Arcium pro examine. ln Comitiis An. 1639. Ut Popae Valachici, singulis annis, pro ratione facultatum suarum, Dominis terrestribus honorárium so Ivánt. Ut filii Popariim Emancipaţi, nisi etiam ipsi Popae sint; instar aliorum Jobagyionum habeantur. In Comitiis Anni 1640. et An. 1646. Ut Popae delinquentes, per Petro popas puniantur, qui si id non facerent, ipsi puniantur, et Popae per Magistratus Civiles jucliccntur. Ex his sufficienter apparet, quo loco habita sit Religio Oraeci ritus non unita: et qua condilione fuerint ipsi Valachi in Transilvania. §. 59. Exclusa est autem Graeca Fides et numero Recepta- rum Religionum in articulis Comitiorum Anni 1564., Anni 1572., An. 1576., An. 1588. et An. 1595. in quibus ita agitur de Religi- onibus, ut quaenam debeant pro Receptis haberi, definiatur. Auc- tor Libelli Supplicis ait: in his articulis Orientalem, seu Graecam Fidem noniinatim non recensen inter toleratas; sed tantum non numerari eam inter Receptas. At neque religio Judaica nominatim 1 CI. Jo. Benkő Milkoviae §. 26. Nota 3.

Next

/
Oldalképek
Tartalom