Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1906
32 humana Fides convellatur. Nam si Legum collectio, quae in publicis Regni Comitiis perlecta, trutinata, a Statibus, et Ordinibus, ac Principe ad arnussim exacta deprehensa, et approbata est,1 tam vilem habet apud Auctorem Libelli Supplicis, auctoritatem; ut audeat dicere, quod in eam incuria, vel maliţia Compilatorum errores irrepserint:2 proferat aliquod Diploma, vei Monumentum fidei humanae, quod simili modo in dubium vocari non possit praesertim ab eo, cui illud displicuerit. Nunquam proferet. ltaque omne subsidium probandi jura gentis Valachicae, sibi ipse ex manibus excussit. Nam profecto, de fide dignitate Anonymi Belae R. Notarii, vei Litterarum Conventus Kolos-Monostoriensis multo potiori jure potest dubium moveri, quam de Libro Legum in Comitiis approbato. Et tarnen iile ex his duobus potissimum docu- mentis conatur jura Nationis Valachicae demonstrare. Sunt quidem illa documenta fide digna, séd multo inajorem fidem meretur Liber Legum. Caput IV. Religio Graeci Ritus non unita nunquam in Transilvania iis privilegiis donata fűit, quibus aliae Religiones Receptae. §. 46. Restat quaestio de Religione. De hac Auctor Lib. Supp. ita seribit, ut inter Religionen! Graeci ritus Orthodoxam, et schisma- ticam diserimen non faciat: quaeritur autem, non de hominibus Graeci ritus Unitis; séd de Schismaticis, seu non Unitis; utrum hi aliquando iisdem juribus, et privilegiis in Transilvania usi sint, quibus aliarum Religionum Receptarum Sectatores utebantur. Non fuisse usos jam videbimus. Sequemur herum temporis successionem, quae veritatem in luce ponat. §. 47. Notum est, Schisma Graecum erupisse Anno Christi 861. ad 867.3 quando Nicolaus /. Pontifex Romanus Photium Patriarcham Constantinopolitanum, et hic illum excommunicavit. Propagatum est Schisma opera Sergii Patriarchae Anno 1019. Dein firmatum, et addito novo errore de processione Spiritus S. auctum a Caerulario Anno 1058.4 ltaque Protogenes, Gandentius, S. 1 Sunt verba in Praefatione, et Approbatione Libri Legum. 2 Etiamsi tempore Compilationis, errores a Compilatorum manibus irrepsissent; ii correcti fuerunt tunc, quando omnes Articuli, et singulae clau- sulae totius operis in Comitiis An. 1653 perlcctae, ct approbatae fuerunt. 3 Petavius Rat. Temp. P. 1. p. 471. 4 Lengler Chronol. Tab. T. 2. Petav. T, i.