Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1906

33 Nicetas, et Theotinus, qui primis quinque Saeculis Christi vixerunt;1 religionem Christianam in Dacia, et Moesia absque Schismate, quia iilud nondum exstiterat, propagarunt. Hinc, si ex opínione Auctoris Li. Sup., Valachi, quoquo demum nomine tune appellati, religionem Christianam per illos edocti sunt; erant in unione cum Ecclesia Occidentali, usque ad medium Saeculi nőni, et ultra, quando Schisma erupit. §. 48. Sed Blachos, seu Valachos in Daciam Slavicam An. 640. primum intravisse, in Daciam vero Mediterraneam circa inilium Saeculi nőni penetrasse jam ostendimus. Si igitur Anno 893. quo Hungari in Daciam venerunt, jam Valachi fuerunt Christiani; erant Catholici. Nam Schisma Photii Anno 861. inehoatum, et Anno 891. sopitum, intra spatium triginta Annorum nec in Bulgaria quidem, viciniore Thraciae provincia, plene propagări potuit,2 minus in remotiore Dacia. §. 49. Caeterum Blachos una cum Duce suo üeloo An. 893. ab Hungaris devictos, nihil quoad jus Civitatis adjuvit Religio Christiana, quocunque ritu eam professi fuerint. Suberant enim Ducibus Ethnicis Tuhiitum, et Norka, usque ad Gyulám /. Hic Constantinopoli3 Anno 948.4 bapli'satus, adduxit Hierotheum Monachum, qui parum in propaganda religione Christiana videtur profecisse, quum paullo post sub Gyula II. Transilvani, pro defendenda superstitione Ethnica, bellum contra S. Stephanum gesserint. Si aulem quidquam profecit, et quod Cl. Katona opinatur5, Valachi ab Hierotheo religionem didicerunt, eam non cum Schismate, sed in unione cum Oc. Ecclesia didicerunt. Etenim Schisma Pho- tianum Anno 891. per Formosum Romanum Pontificem compositum est. Anno autem 916. per Joannem X., et Nicolaum Mysticum Patriarcham Constantinopolitanum Unio Orientalis, et Occidentalis Ecclesiae plene restituia fuit, duraviique usque ad Sergium, qui Anno 999. Patriarchatum iniit, et schisma Anno 1019. propagare denuo coepit. Igitur Harot/ieus, qui sub Constantino Porphyro- genneta circa Annum 948, in Daciam a Thcopliylacto Patriarcha Uuito missus erat; religionem non schismaticam, sed unitam praedicavit. Quare si pauci üli Valachi, qui tune in Transilvania 1 Sosomenus L. 7. c. 25. Socrates L. 2. c. 1.- Photius Epist. 2. Anastasius in vita Nicolai I p. 200. apud Offerhaus. 3 Cinnanius, et Cedrenus. 4 Cl. Steph. Katona Hist. Duciim Hung. p. 394. 5 In Toxo Duce §. 188. p. 41Ó. 3

Next

/
Oldalképek
Tartalom