Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1906

31 vere non posset; ipsam Legum auctoritatem aggressus est. Ait enim : in Approbatas Constitutiones Regni, per incuriam, errorem, vel ódium Compilatorum, multa Nationi Valacliicae injuriosa irrepsisse: idque inde ostendi posse; quoniam leges, Valacliicae Nationi adversae, sine citatione Diaetalium articulorum positae sunt. Ne contra ea, quae in hac Dissertatione de Valachis dicta sunt, quisquam hac, licet inani, exceptione uti possit; ipsi articuli Co- mitiorum ad probandas propositiones aliaţi sunt, et nuspiam ex Approbatis Constitutionibus alia aliqua Lex argumenti instar ad- ducta est, quam ea, quae citatione articulorum Diaetalium firmata reperitur.1 Sed si omnes illi Articuli Approbatarum Constitutionum in dubium vocentur, et vi Legis carere dicantur, quibus citatio Articulorum Diaetalium addita non est; Securitas publica turbabi- tur, et Resp. sensim dissolvetur. Sunt enim Articuli Approbatarum Const. plurimi, de rebus gravissimis agentes, qui citatione articu­lorum diaetalium carent: iis paginas hic implere posseni : paucos notabo: Appr. C. P. 2. T. 3. De Consiliariis, Principi m'ala svadentibus, poena infidelitatis notandis. P. 2. T. 13. Ar. 1. De Miliţia praesidiaria. P. 2. T. 16. Art. 2., 3., 4. De Auro, et Ar- gento ex patria non efferendo. P. 3. T. 2. Ar. 7. et 10. De col- lectoribus Tributi, eorumque officiis. P. 3. T. 3. Ar. 1. De arci- bus absque Principis consensu non exstruendis. P. 3. T. 4. Ar. 1. De Arendis. P. 3. T. 5. Ar. 1. et 2. De Decimis. P. 3. T. 19. Ar. 12. et 17. De Statuendis Militibus per Nobiles. P. 3. T. 76. Art. 4., 5., 6. et 7. De Siculorum juribus. P. 4. T. 13. Art. 4., 5. et 6. De Donationibus. in his, et pluribus2 Legum Patriarum Capitibus, nulláé sunt diaetalium Articulorum citationes: quae si ob eam caussam vim non habere dicantur; plurimae obligationes inter Principem, et Status, inter Status, et plebem robur suum amittent, Civitas ipsa evertetur. §. 45. Primum igitur incommodum ex illa assertione manans est: quod Auctoritas Legum subruatur; alterum: quod omnis 1 Reperiuntur enim Articuli Valachis adversi etiam citatione diaetalium articulorum firmati, et quidem nou pauci, v. g. App. P. 1. T. 8. ar. 2. ex Co- mitiis Anni 1600. desumtus item P. 1. T. 8. Ar. 3. e Comitiis Au. 1693. P. 5. Edict. 43. e Comitiis Anni 1646. etc. 2 P. 3. Tit. 23. Ar. I. De poenis eorum, qui Litteras interüpiunt ct violant. P. 3. T. 41. Ar. 1. 2. De Advenis. P. 3. Ti. 51. Ar. 1. De Merci- moniis P. 4. T. 1. A. 17. De inhibitione Executorum. P. 4. T. 10. Ar. 1. et 2. De Executionibus etc. etc.

Next

/
Oldalképek
Tartalom