Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1906
20 noxiis movere poterant, quod eodem fere tempore in occidente contra Francos totis viribus se ipsos drfendere debuerint, a quibus etiam sub Carolo M. ingenti dade affecti, et adeo fracti sunt, ut vires suas deinceps instaurare non potuerint. At interim Bulga- rorum potentia crevit,1 quam Valachi, Slavique Daciae Alpestris devitaturi, in Dáciám interiorem, seu mediterraneam, hoc est: in ruinas dilabentis Imperii Avarum, penetrarunt, ubi paullo post per Hungaros advenientes reperti, et divicti, in eorum potestatem venerunt. Caput III. Valachi cujuscunque sint originis, nihil juris in Tran- silvaniam, inele a condito Regno Hungarico, attribuere sibi possunt. §. 21. Quae prioribus capitibus dicta sunt, eo spectabant, ut intelligatur; quod Valachi sint origine Bulgari, non Romani : et, si Romanae originis esse dicantur, nihil juris eos, ex aetate Hungarorum adventum praecedente in Transilvaniam ad se derivare posse. Nunc ostendendum erit, quod Valachi cujuscunque demum originis sint, nunquam in Transilvania, inde ab initio Regni Hungária, ea Civitatis jura habuerint, quae Libello Supplici sibi reddi perperam postularunt, nominatim: quod Valachi nunquam peculiarem nationem instar aliarum hic constituerint, neque legis- lativae protestatis participes fuerint. §. 22. Daciam Trajani eo tempore, quo Hungari advenerunt, tenebant plures populi. Partém eam quae Ripensis dicitur, obtine- bant Bulgari:2 Alpestrem Blachi, Slavi, et Bulgari:3 Mediterraneam,4 5 * seu hodiernam Transilvaniam Blachi3 Slavi,0 et Siculi.7 Hunc Da1 Zonaras, Leo Grammatic, ad Anniim 3. Leonis. 2 Anonymus Belae. c. 38., 39., 40. s Jul. Remer Hist. Univ. T. 2. L. 6. c. 8. 4 Haec Daciae divisio multo quidem post Trajani aetatem inventa est; sed vulgo recepta, et per Cluveriutn, Köhler, Novae Daciae Authorcm, mul- tosque alios tradita, Claras ideas suppeditat, quas si ob Studium obscurae eru- ditionis dimittimus; fluctuabimus, praesertim cum Dacia Aureiiani similitudine denominationuni quibusdam illudat. Rufus Fest. c. 11. duas Dacias Aureiiani memorat. Flav. Vopiscus unam, Timon L. I. c. 16. quinque nominibus Daciam Aureiiani partitur. Cum limites harum omniuin nuspiam definiţi legantur; tota cognitio earundem intra conjecturas obscuras consistit. 5 Anonymus C. 9. 0 Idem c. 9. 7 Anon. c. 50. 51. Siculorum hujus tempoiis in Dacia Mediterranea habitationem, eorumque ex Hunnis Atilanis originem videtur illud ipsum argumentum premere, quod a successione populorum in Dacia imperantium sum-