Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1906

21 ciae statum immutavit advenius Hungarorum, et qui hos secuti sunt Pacinacitarum, seu Bissenorum, qui tarnen Transilvaniam non obtinuerunt, séd eam veteris Daciae partém, quae nunc Moldávia dicitur, quod apparet ex fluviis, ad quos Pacinacitas consedisse seribit Constantinus Porphyrog. nempe ad Prutum, et Seretum} Sed de Ripensi, et Alpestri Dacia non est mei instituti hic agere. §." 23. Dáciám Mediterraneam indultu Arpadi occupavit Dux Hungarorum Tuhutum, superato, et interfecto Geloo Blachorum Duce, quorum multi caesi, plures capti.2 Unico praelio ad Amnem Almás commisso bellum confectum est, et Blachi, ac Slavi in potestatem Hungarorum redacti sunt.3 Siculorum alia sors fűit, qui Nungarís obviam pacifici venerunt, eisque datis obsidibus, juneţi, deincepspugnaveruntd Praelium ad Almás contigit anno 893.5 Unde brevis dominatus Blachorum, et Slavorum in Dacia, intelligitur. §. 24. Auctor Libelli Supplicis putat Blachos ab Hungaris in societatem Reip. hoc tempore fuisse receptos. In re tanti momenti oportuisset gravi, et manifesto quodam argumento uti: at iile con- tendit, hoc factum esse, partim ideo, quod Anonymus dicat: Blachos sua propria voluntate clexteram clantes, Dominum sibi elegisse Thutum, eique juramento fidem firmasse; partim pro- pterea, quod Hungari, ulteriori aleae belli, cujus incertum exitum utraque pars praemetuere debebat, committere se voluerint. Pri­mam rationem Auct. L. Supp, ex verbis Anonymi, alteram ex in­tum, Romanarum reliquiarum in Dacia dominatum, et jura Valachoruni ex eo deduci coepta convellit. Sed longe alia est ratio Valachorum, quam Siculorum. Romanorum reliquiae debuissent dominantes, vei liberae in Dacia permanere sub Oothis, Hunnis, Qepidis, et Avaribus, qui omnes Romanis in- fensi fuerunt, per annos fere sexcentos: Hunnorum Atilanorum reliquiae seu Siculi per annos centum Gepidis subditi, aut sociati vixerunt, cum Avaribus cognatis suis per ducentos amplius annos simul regnaverunt: Bulgaris in soci­etate Slavorum, Blachorumque dimidio circiter saeculo facile vel paruerunt, vel restiterunt. De Siculis more suo erudite scripsit CI. Jos. Benkő ln Hist. Transdv. in Milkovia, et in peculiari Libello, cui titulus: Imago Siculorum: optandum est, ut opus de Tribus Nationibus Transilvaniae, Libro de Comitiis p. 47. promissum, quanto citius luce publica donet. 1 De administr. Imperio c. 38. Quod Pacinacitae Transilvaniam non obtinuerint, ostendit Cl. Katona in Hist. Ducum Hung. ad Ann. 891. p. 123. ad Ann. 929. pag. 329. et sequ. ad. Ann. 948. pag. 408. contra eos, qui Sicu- los ex Pacinacitis, vel Cumanis ortos putant. 2 Anonym c. 27. 3 Idem c. 25. 27. 4 Idem c. 50. 5 Cl. Steph. Katona in Hist. Ducum Hung. ad Ann. 893.

Next

/
Oldalképek
Tartalom