Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1906
13 rent Bulgaricam Valachorum originem; sincera appellatione Bul- garos, et Valachos, eos nominarunt. Hoc, usu perpetuo sic învăluit, ut nulla unquam natio, Valachos appellaverit Romanos, neque hódié appellet, quamvis ipsi se se eo nomine vocent. Unde facile responderi potest ad illa argumenta, quae hucusque ad proban- dam Románam originem Valachorum adferri solebant, nempe: quod lingva eorum magna ex parte sit Latina, quod se Romanos ipsi vocent, multumque consvetudinum Romanarum habeant. Imino, cum in lingva Valachica multae sint voces Bulgaricae, et Slavonicae, cum praeterea gens Valachica pluribus saeculis per Imperii Romani provincias late sparsa, ab ipsis Romanis velut gens externa, et vaga sit habita, Romanis saepe infesta: haec omnia simul ne intelligi quidem, multo minus cum temporibus, et popu- lorum aliorum statu secus combinări possunt; quam si Valachi, prout reipsa sunt, dicantur origine Bulgari. §. 9. Ne autem aliqua suspicio, ob lingvam Valachicam, quae magna ex parte Latinae originis est, supersit; oportet atten- dere diuturnitatem temporis, quo Bulgari infimae conditionis seu Valachi, cum subactis coloniis, et captivis Romanis habitaverint. Nimirum in fine saeculi V. Saeculo VI. et VII. in Moesia, et Thra- ciae partibus: Saeculo VII., Vili., IX. in iisdem provinciis, et in Dacia Slavica.1 Tantum temporis spácium suffecit tam ad edi- scendam, quam ad corrumpendam lingvam Latinam. Et vicissitudi- nes lingvae Latinae cum hac utraque mutatione pulcherrime con- sentiunt. Nam lingva Latina in provinciis Imperii Orientalis Romani, fűit communis, atque ad saeculum VII. postmodum Oraecis barbarisque vocabulis sensim inquinata est, praecipue post aeta- tem Heraclii Irnp., sub quo Latina lingva, cessavit esse lingva publica in Aula, foro et miliţia.2 Quam facile autem didicerint gentes exterae lingvam Románam, plura exempla ostendunt. Stra- bo refert:3 Hispanos (spatio ducentorum fere annorum) lingvam Latinam sic percepisse, ut nativam suam obliti, fenne Romani facti sint. Similia dicit de Oallis.* Omnino apud Hispanos, et Oallos, ne violentissimae quidem gentium migrationes vestigia lingvae Latinae ad nostram usque aetatem delere potuerunt. De 1 Vid. §. 4. 6. 7. 2 Circa Ann. 640. Theophanes. Cronic. Alexandrinum, s L. 3. p. 214. i L, 4. p. 273.