Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1906
14 Britannis1 testem habemus Corn. Taciturn. De Pannonibus Velle- jum Paterculum, qui ait:1 2 3 in omnibus Pannoniis lingvae Romáimé notitiam, plerisque etiam litterarum usum, sua aetate fuisse familiärem. De ipsis Bulgaris Valachis, qui Saeculo VII. in terra Samnitum consederunt, Paulus Diaconus testatur, quod linguam Latinam sub praesidio Exarchorum viventes, percep érint? Dice- musne omnes hős populos ex coloniis Romanis ortos ? Nostrae aetatis Francos, seu Gallos, quorum lingva magna ex parte, Latináé vestigia habet, apud omnes constat origine Germanos esse, verum cum devictis saeculo V. coloniis Romanis, cumque reliquiis veterum Gallorum, seu Celtarum mixtos. Usque ad Caroli M. aeta- tem Germanicum suum idioma tuebantur Franci mox praevaluit lingva subditorum, seu Romanorum, Francis subjectorum.4 Sicut igitur Hispani, Galii, Britanni, Pannonii; sic Valachi, inter Romanos diu habitantes, eorum lingvam perceperunt; sed suam Bulgaricam, mox Slavonicam, quod cultura apud eos deesset, Latináé miscendo, banc corruperunt. Neque vero assumti per bar- baros Romani nominis jactantia exemplo caret. Ammianus Mar- cellinus scribit: gratanter acceptae sunt Principis Litterae, quod jam in de a priscis temporibus, sobolem se esse Románam Bur- gutidii sciunt. Quemadmodum Burgundii, quos Germanos fuisse certum est, Sobolem se Romanam putare, ac dicere potuerunt: ita Valachi, quamvis sint origine Bulgari, nomen Rumurty, seu Romanum sibi imponere poterant, quod successu temporum ru- dium, simillimum errorem populärem illi Burgundico produxit: nos sumus ex sangvine Romano: nam hoc est populare dictum apud Valachos. Caput II. Etiamsi concedatur, Valachos ex Romanis esse ortos, inde tarnen nihil juris in Transilvaniam ad eos derivări potest. §. 10. Opinionem de Romana Valachorum origine Auctor Lib. Supp, renovavit,5 et ex ea jura illorum deducere voluit. Jam 1 Tacitus in Agricola. Cap. 21. Britanni, qui modo lingvam Romanam abnaebant, eo sunt adducti, ut eloquentiam concupiscerent. L. 2. p. 110. 3 De Rebus Longobardorum L. 5. c. 29. p. 881. 4 Ci. Schröck Hist. Univ. Tom. 2. c. 5. ex Scriptoribus Rerum Francic. D A Ci. Thunmanno, Schlözero, aliisque veterum monumentorum huc pertinentium studiosis dudum rejecta est vulgaris opinio de Romana Valachorum origine. Ci. Michael Lebrecht in Principibír; Transilvaniae Par. 1. p. 225. declaravit: se paratum esse ad demonstrandum ; quod Valachi nil minus sint, quam Romani. Utinam argumenta, quae vir doctus parata habet, typis quanto citius ederet.