Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1906

12 transferrent. Crumnus Bulgarorum Rex Anno 813. victo, et occiso Nicephoro I. Imperatore, Adrianopoli Nobiles cum immensa plebe frans Danubium in Transalpinam transportavit, et ibi habitare jussit. Leo Orammaticus, XII. millia numerát, non computatis mulieribus : Oregorius Monachus X. miilia. In eadem autem regioné, Dacia Slavica dicta, Valachi adhuc Saeculo VII. consederunt.1 Cum igitur tot familiae Romanae cum Valachis, et Slavis fuerint permixtae; mirum non est, quod Valachi se se etiam in Transalpina Roma­nos, seu Rumuny appellaverint, linguamque Romanam, quamvis in Tracia Adrianopoli jam corruptam, perceperint, eamque retensis multis vocabulis Bulgaricis, cum idiomate Slavico permiscuerint alioqui Bulgarica, seu vetus Valachica lingua magnam similitudinem cum Slavica habuit, quum ex testimonio Chalcondylae constet, Bulgaros, et Valachos ejusdem Slavonicae originis populos fuisse.2 Ex his praecipue Bulgaris Valachis, in Dacia Slavica, seu Transalpina iude a saeculo septimo habitantibus, ortum suum habent noştri Valachi, quibus in vicinam Moldáviám, et Transilvaniam, successu temporis, facilis fuit accessus : eos revera saeculo IX. Hungari in Transilvania, cum Slavis habitantes, repererunt.3 §. 8. Quibus explicatis facile intelligitur, quare hodierna lingua Valachica multa vocabula Bulgarica,4 plura Slavonica, plurima vero Latina, sed pleraque corrupta complectatur, et cur Qraecae etiam lingvae vestigia prodat.5 Hoc enim idioma compositum naşei oportuit apud eam gentem, quae origine sua Bulgarica, cum colo- niis Romanis in orientali Imperio plurimum, cum Slavis in Dacia diu permixta habitavit. Intelligitur etiam, cur Valachi nomen Ru­muny, seu Romanum sibi imposuerint, et cur tarnen per Roma­nos üdém nunquam alio, quam Vlahorum, Vlcichorum, Blacho- rum, ct Bulgaroruni nomine vocati sint. Valachi enim cum Ro­manis mixti, eorumque lingvam ediscentes, ac interdum ex servitute eluctati, maluerunt splendido Romanorum nomine se appellare, quam eo, quod memóriám obscurae eorum originis conservaret. Contra Romani liberi, quamvis non ignorarent, multos suorum in Valachicam gentem, vi bellorum, translatos esse; tarnen quum sci­1 Videatur Cap. I. §. 4. et 6. 2 Chalcondylas De Rebus Turcicis L. 10. p. 283. 3 Paulus Transilvanus, seu Anonymus Belac Regis Nótárius C. 9. 4 Schlözer in Hist. Septentrionali, p. 258. « Exempli c. Basileu, Bescrica, id est Basilika, Dascalo, Logotct, Sparar etc.

Next

/
Oldalképek
Tartalom