Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1906
II. MARTINI BOLLA E SCHOLIS PIIS, IN LYCEO REGIO CLAUDIOPOLITANO HISTÓRIÁÉ UNIVERSALIS PROFESSORIS P. O. DISSERTATIO DE VALACHIS, QUI TRANSILVANI AM INCOLUNT. SCRIPTA INSTAR RESPONSIONIS AD LIBELLUM SUPPLICEM, QUEM AUG. IMPER. LEOPOLDO II. ANNO 1791. NATIO VALACHÍCA PORREXIT. CONSPECTUS DISSERTATIONIS. Prooemium. Occasio, matéria, scopus dissertationis. Caput I. Valachi non sunt origine Romani, séd Bulgari. Caput II. Etiamsi concedatur Valachos ex Romanis ortos esse; inde tarnen nihil Juris in Transilvaniam ad eos derivări potest. Caput III. Valachi cujuscunque originis sint, nihil Juris in Transilvaniam inde a condito Regno Hungarico attribuere sibi possunt. Caput IV. Religio Oraeci Ritus Non Unita in Transilvania nunquam iis privi- legiis donata fűit, quibus aliae Religiones Receptae. Prooemium. §. I. Valachi, qui nunc Transilvaniam incolunt, libello supplici ad Aug. Imperatorem Leopoldum II. Anno 1791. dato postularunt, ut instar aliarum trium nationum, ad statum publicum Principatus admittantur: et eorum religio Graeciritus non unita eo loco habeatur, quo reliquae quatuor religiones receptae. Causam praecipuam attulerunt, quod Valachi ex coloniis Romanorum a Trajano Imperatore in Daciam deductis orti, inter omnes nationes Transilvanicas sint antiquissimi; religio quoque eorum sit hic vetustissima: Unde inferebant, quod gens Valachica in Transilvania sit natio recipiens,