Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1906

8 quae reliquas nationes serius advenientes in communionem jurium suorum receperit, adeoque quod Valachis omnia jura tain civilia, quam religionaria praecipua quadam ratione conveniant: ex quibus quum per injuriam temporum exciderint; merito se illorum resti- tutionem postulare. §. 2. Multa in hoc libello supplici affirmantur, quae longe aliter se habent. Nam imprimis Valachi non sunt origine Romani, sed Bulgari, cum coloniis Romanis in Moesia, et Thracia jani degenerantibus, et cum Slavis in Dacia mixti. Deinde: etiamsi verum esset, Valachos ex coloniis Romanis Trajani fuisse ortos; tarnen nil juris in Transilvaniam genti Valachicae inde tribui posset, partim propterea, quod Romanorum omnis potestas ab Aureliani Imp. aetate in Dacia hac penitus cessaverit; partim propterea, quod Valachos, cujuscunque originis ii fuerint, Hungari huc adve­nientes, bello victos subjugaverint, nec unquam deinceps ad statum publicum admiserint. Denique religio Graeci ritus non unita nun- quam hic iis privilegiis donata fűit, quibus aliae religiones receptae usae fuerunt. §. 3. Haec breviter dicta, lubet monumentis Historicis, et Diplomaticis ostendere ideo maxime, ut qui ex gente Valachica eultiores sunt, et libros legunt, videant; sibi non restitutionem jurium, quae nunquam habuerunt, postulandarn esse: sed ad benignitatem Aug. Principis, et ad Incl. Statuum, ac Ordinum hujus Principatus aequitatem, pro impetrandis novis juribus acce- dendum esse. Caput I. Valachi sunt origine Bulgari. §. 4. Valachos origine ßulgaros esse, praeter Historicorum testimonia, id praesertim ostendit, quod durante lmperio Romano Orientali, gens Valachica, in ejusdem Imperii provinciis late diffusa, semper velut gens externa, peregrina, et vitám pastoritiam ágens a Romanis sit habita, ac vulgo nomine Bulgarorum, et Valachorum fuerit appellata. Jam saeculo Chr. V. Valachi habitabant in Moesia,' seu hodierna Bulgaria, et Servia; in Thracia, et in longissimis Haemi plagis,1 2 in Dacia Praevalitana ad dexteram ripam Istri:3 Saeculo VII. in Dacia Slavica, ad laevam Danubii ripam:4 tardius 1 Nicetas Choniates in Isacii Angeli vita.- Laonicus Chalcondylas L. II. 3 Laonicus ibidem. 1 Nestor p. 5—7. Nicephorus p. 22. Cedrenus p. 438. Zonaras I. 2. p. 19.

Next

/
Oldalképek
Tartalom