Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1898

21 Britannia Saxonici generis hominem, virum undecumque doctis- simum, praeceptorem habuit; apud quern et rhetoricae et dialec- ticae, praecipue tarnen astronomiae ediscendae plurimum et tem- poris et labori impertivit. Discebat artem computandi37), et inten- tione sagaci siderum cursum studiosissime rimabatur. Tentabat et scribere 3s), tabulasque et codicellos ad hoc in lecto sub cervica- libus circumferre solebat, ut, cum vacuum tempus esset, manum litteris effigiendis assuesceret. Séd parum successit labor praepos- terus ac sero inchoatus. Religonem christianam, qua ab infantia fuerat imbutus san- ctissime et cum summa pietate coluit. Ac propter hoc plurimae pulchritudinis basilicam Aquisgrani extruxit auroque et argento et luminaribus atque ex aere solido cancellis et januis adornavit. Ad cujus structuram cum columnas et marmora aliunde habere non posset. Roma atque Ravenna devehenda curavit. Ecelesiam et mane et vespere, item nocturnis horis et sacrificii tempore, quoad eum valitudo permiserat, impigre frequentabat. Curabatque magnopere ut omnia, quae in ea gerebantur, cum quam maxima fierent honestate; aedituos creberrime coimnonens, ne quid. inde- cens aut sordidum aut inferri, aut in ea remanere permitterent. Legendi atque psallendi disciplinam39) diligentissime emendavit. Erat enim utriusque admodum eruditus, quamquam ipse nec pu­blice legeret, nec nisi submissim et in commune cantaret. Circa40) pauperes sustentandos et gratuitam liberalitatem quam Graeci elecmosynain vocant, devoratissimus, ut qui non in patria solum et in tuo regno id facéré41) curaverit, verum trans maria in Syriam et Aegyptum atque Africam, Hierolosymis, Alexandriae at­que Carthagini, ubi Christianos in paupertate vivere compererat, pe- nuriae illorum compatiens, pecuniam mittere solebat; ob hoc maximé transmarinorum regum amicitias expetens, ut christianis suli eorum dominatu degentibus refrigerium42) aliquod ac relevatio proveniret. Colebat prae ceteris sacris et venerabilibus locis apud Romám ecelesiam B. Petri Apostoli; in cujus donaria magna vis pecuniae tarn in auro quam in argento nec non et gemmis ab illő congesta est. Múlta et innumera Pontificibus numera missa. Neque ille toto regni sui tempore quidquam duxit antiquius, quam ut urbs Roma sua opera suoque laboré vetere polieret auctoritate, et ecclesia S. Petri per illum non solum tuta ac defensa, sed etiam suis opibus prae omnibus ecclesiis esset ornata atque ditata. Quam cum tanti penderet, tarnen intra XLVII

Next

/
Oldalképek
Tartalom