Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1898

15 Dies Irae. 1. Dies irae, dies illa Solvet saeclum in favilla, Teste David cum Sibylla. 2. Quantus tremor estfuturus, Quando Judex est venturus Cuncta stricte discussurus. 3. Tuba mirum spargens sonum Per sepulchra regionum Coget omnes ante thronum. 4. Mors stupebit et natura, Quum resurget creatura Iudicanti responsura. 5. Liber scriptus proferetur, In quo totum continetur, Unde mundus judicetur. 6. Judex ergo cum sedebit, Quidquid latét apparebit, Nil inultum remanebit. 7. Quid sum miser tune dicturus ? Quem patronum rogatorus, Gum vix justus sit securus? 8. Rex tremendae majestatis, Qui salvandos salvas gratis, Salva me, fons pietatis. 9. Recordare, JESU pie, Quod sum causa tuae viae : Ne me perdas illa die. 10. Quaerens me sedisti lassus, Redemisti crucem passus; Tantus labor non sit cassus. 11. Juste Judex ultionis, Donum fac remissionis Ante diem rationis. 12. Ingemisco tamquam reus; Culpa rubet vultus meus: Suplicanti parce, Deus. 13. Qui Mariam absolvisti Et latronem exaudisti, Mihi quoque spem dedisti. 14. Preces meae non suntdignae Sed tu bonus fac benigne Ne perenni cremer igne. 15. Inter oves locum praesta Et ab haedis me sequestra, Statuens in parte dextra. 16. Confutatis maledicitis, Flammis acribus addictis, Voca me cum benedictis. 17. Oro supplex et acclinis, Cor contritum quasi cinis, Gere curam mei finis. 18. Lacrymosa dies illa, Quá resurget ex favilla Judicandus homo reus, 19. Huic ergo parce, Deus. Pie JESU, Domine, Dona eis requiem.

Next

/
Oldalképek
Tartalom