Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1897

13 Virginis Mariae de Colosmonostra; cum antiquo pago, qui pene eoniun- ctus est suburbio Civitatis praefatae Colosvár et aliis N. B totalibus, et integris Possessionibus, Rács, Jegenye, Kajátnhó — in Cottu Co- losiensi existentibus, sitis —- quae propriis nostris sumptibus, dinume- rata, ac soluta, eadem — summa, ad praedictam Abbatiam recuperatae; eidemque Monasterio de Colosmonostra, restitutae sunt; simul cum cunctis suis Utilitatibus, et pertinentiis quibuslibet, Terrisque arabilibus, cultis et incultis, Agris, Pratis, Pascuis, Campis, Faenetis, Sylvis, Nemo- ribus, Montibus, Vallibus, Alpibus, Vineis, Hortis, Vinearumque Promon- toriis, Aquis, Fluviis, Piscinis, Piscaturarum, Aquarumqne decursibus, Molendinis, et Eorundem Locis: Generaliter vero, quarumlibet utilitatum, et Pertinentiarum suarum NB. integritatibus. Item Deeimis, tarn Vinorum, quam Frumenti, Tritici, Hordei, Avenae, Siliginis, Lini, Cannabis, et aliarum Frugum, atque Leguminum, terra nascentium; aliisque rebus Omnibus, quovis nominis vocabnlo vocitatis (ut Teloniis, Naulis, Educillis etc. etc.) ad eandem praedictam Abbatiam, Possessionesque praescriptas, de Jure, et ad antiquo spectantium, et pertinere debentium, sub suis veris Metis, et antiquis Limitibus existentium; Commemorato Collegio Societatis Jesu, dedimus, donavimus, et contulimus: Quemadmodum vigore praesentium, damus, donamus, et conferimus, cum omni Jure et Dominio ac Proprietate; perpetuo, irrevocabiliter, et in omne Aevum: Possessionemque Earum, in effectu realem, praesentibus hisce Literis damus, atque Concedimus: Tribuentes illis plenariam Potestatem admi- nistrandi, et Utilitates Eorum omnium praerepetitorum, in Usus ipsorum bene placitos, secundum Normám, et Consuetudinem Instituti illorum, convertendi. Denique sancimus, ut Collegium, et — ■— — ab omnibus contri- butionibus, et oneribus, tarn ordinariis, quam exlraordinariis; sint immu­nes et exempti. — Ad haec; quo tanto magis, rebus Divinis, ac Literis vaeare possit; decernimus, ut omnes eius Collegii Causae, quae illi, cum Nobilitate, aut quibusvis aliis, ratione Bonorum intercedere poterunt; per Nostrum, et Successorum nostrorum Causarum Directorem, in Judiciis defendantur. Postremo omnia, et singula praemissa: Rata, Firma, et Inconvulsa, perpetuo haberi et observari debere; Verbo nostro Regio pollicemur. Simul etiam requirimus, Illustris. D. Fratrem praedictum Nostrum Cha- rissimum, Caeterosque Successores nostros; ut haue praesenlem Funda- tionem nostram, cum Collatione Universa, fideliter, et diligenter ma- nuteneant, et observent: Totique, pro Christi glória, et eius Omnium Utilitate, in hoc sint; ut Ea in omnibus effectum sortiatur temporibus Universis. Non obstantibus, in praedietis omnibus; aliquibus Legibus, Consti- tutionibus, Decretis, Statutis, Consuetudinibus, et aliis quibuscunque, in Contrarium facientibus. Quibus omnibus, et singulis, in quantum praesenti nostrae Fundationi, Constitutioni, et Erectioni obstant, seu obstare in futurum possent; derogamus et derogatum esse volumus, per Litera hasce Nostras praesentes. In quorum Omnium Fidem, Diploma hoc nostrum, manu nostra

Next

/
Oldalképek
Tartalom