Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 1 (Budae, 1852-1856)
E cunctis his — Rem Sanitatis Patriae proprie circumscribentes tenores improbo studio congerere optutuique sistere adnisus sum; quo — quantum vires solitariae ferunt — generalis tandem suppeditetur, a Regni inde incunabulis hodiernum in diem, lecti thematis lucubratio. Praesentis itaque Tomi paginae, deductioni totius hujus Aevi vetusti, — quo nunc memorata „legalia momenta“ sensim emanala, in defectu centralis, Regnum dirigentis Officii, totidem publici negotii fulcra aestimabantur — dicatae sunt. Servata strenue inscriptionis ratione, Operis hujus mole omnifariam quidem, et si dicere fasest, plenam intueris „Actorum legalium et officiosorum“ in Re Sanitatis congeriem; minime tamen eam fidam atque omnibus lineis adumbratam imaginem spectabis, quam, ut superius memini, dare desideratissimis animi votis omnis semper fovebam. Praeter et ultra nunc memorata Objecta in plenariam operae lentatae consummationem — an ad indagandum quid non restat ? Rerum patriarum genuini Scriptores, prout et cunctarum Europae Nationum vetustioris Aevi Chronographi ac Historici: de Re Sanitatis Patriae memoratu dignissima, sectatui saluberrima, laudi Atavorum nostrorum congruentissima, verbo „p ulcer rima“ dispersim consignata tenent documenta, quorum (sedule lectorum et concinnandae forsan quondam „Chronicae sa- nitario-medicinali“ servatorum) nonnulla tantummodo specimina „proprie Loimiam atque meteoricas Patriae vicissitudines aliquatenus illustrantia“ — Codicis materiei „legalium et officiosorum“ inserenda — non absonum fore reputavi.------P riora eo quidem ex momento, quoniam obtutu Pestis orientalis, Hungária turcicis Provinciis finitima, nec non mediantibus „Cruciatorum“ expeditionibus labe truculentissima saepissime contaminata, eandem (exceptis paucissimis per oras quoque maritimas invectionis casibus) reliquae toti Europae,