Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 1 (Budae, 1852-1856)

omnium autem citissime Austriae conterminae ac in specie Viennae semper communicavit*, formidolosissimaeque ideo famae regio, nuncupationis „Morbi Hungariciu fundamento erat.------­Postremorum succinctas notationes (licet utplurimum de Au­stria factas) pro Hungária vicinissima quoque signata valere, singulum quemque, — etiamsi nil aliud, quam siderum cursum, alveumque Danubii eo protensum mente revolvet — lubenter concedere spero. — Quare — utriusque seriei memoratorum thematum spe­cimina, licet de Hungária specialius notata haud sint, — quan­tum attamen ad dilucidandum Patriae similem statum conferunt — de quavis Regiminis Periodo propria in Mantissa: „Continuatio Chronographiae“ inscripta (typo minore) subnectere statui. — Sit itaque amicum Codicis cum Chronographia foe­dus! — Et — junctorum sic — objectorum horum in deductione, servato ordine chronologico, eam secutus sum metho­dum: ut singula objecta, Numerorum currentium serie data, fronti suae inscriptam thematis sciagraphiam, laevoque latere chronos, dextro vero multiplices sanitatis publicae sphae­ras generatim significans teneant indicium; cui insuper (typo minore parenthetico) Chirographorum e Diplomatum et Le­gum Codicibus lectorum species adnexa habetur. Caeterum, Tomo huic particularem Indicem nectere, supervacuum est; cum themata illius, haud usus quotidiani, e generali chronologico et specialibus Indicibus commode legenda. Dabam Viennae in C. R. Ministerii Internorum Departamento Sanitario die 1-ma Martii 1852. Mßr. Jjtnzbauer.

Next

/
Oldalképek
Tartalom