Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

47 Ideo Dilectioni et Fidelitatibus Vestris benigne committendum esse duxi­mus : quatenus memoratum Supplicantem in praedeclarato jure suo per Magi­Tonsores et Scarificatores , penes antiqua Privilegia sua , protectionalesque nostras Regias , per vos humiliter acceptatas , non secus vestras Literas Evictionales manu- tenere, conservare et defendere , reliquos vero contrarium facientes debita poena mulctare, ac demum alios extraneos, et in Ceham Tonsoriam minus receptos, et Scarificationes exercentes , ex Civitate Vestra amovere velitis ac debeatis , neque secus contra benignam mentem et intentionem nostram Regiam facturi. Vobis in reli­quo gratia nostra Caesareo- atque Regia benigne propensi manemus. Datum in Castro nostro Ebersdorff, die 26. mensis Septembris anno Domini 1698. Leopoldus m. p. Ladislaus Máttyásovszky, Episcopus Nittriensis. Franciscus Somogyi. c) Reverendo Ladislao Pyber Episcopo Almiensi, Abbati SS. Petri et Pauli Apo­stolorum de Kács , Praeposito S. Thomae de Monte Strigoniensi, Tabulae nostrae Re­giae Judiciariae Praelato, nec non honorabilis Capituli Ecclesiae Metropolitane Stri— goniensisCanonico, Egregiis item Magistro Joanni Horváth Simoncsics, Causarum nostrarum Regalium Directori, et Sacrae Regni nostri Hungáriáé Coronae Fiscali, Stephano Sztarinszky, tricesimae nostrae Tyrnaviensis Administratori, et Francisco Koller praenominati Capituli EcclesiaeStrigoniensis Jurato Notario etc. Fidelibus No­bis dilectis. (L. S.) , Leopoldus Dei gratia electus Romanorum Imperator, semper Augustus, ac Ger­maniae, Hungáriáé, Bohemiaeque Rex etc. Reverende , Egregii item et Nobiles , Fideles Nobis delicti. Demisse exponi et repraesentari fecit Majestati nostrae Fidelis pariter noster prudens ac circumspectus Joannes Fassingh Civis et Balneator liberae ac regiae Civitatis nostrae Tyrnaviensis; Qualiter controversia illa, inter eundem ab una, parte vero ab altera Ceham Tonso­riam in dicta Civitate existente, occasione Scarificationis vigens, eo potissimum ex capite, quod eadem Ceha, facto ad Majestatem nostram humili recursu, certum be­nignum relaxatorium Mandatum die 15. mensis Decembris anni jam praeteriti 1698 in Archiducali Civitate nostra Vienna Austriae emanatum, a Majestate nostra obtinuisset, etiam pro praesentiarum haereret indecise, damno et praejudicio ejusdem Exponen­tis valde gravibus et manifestis. Ob hoc supplicatum exstitit Majestati nostrae,.nomine et in persona dicti exponentis debita cum Instantia humillime , quatenus eidem circa praemissa clementer providere, Vobisque praemissae Litis et Differentiae , vel ami- cabili modo accomodandae, aut eo non succedente, finaliter quoque decidendae pro­vinciam clementer delegare, eatenusque etiam benigne committere et mandare digna­remur , nec pateremur eundem ulterioribus sumptuum ac expensarum profusionibus, curisque et fatigiis divexari, et in Professionis suae exercitio per alios damnificari. Quia vero innegabile esset, eundem exponentem in usu Privilegii sui hactenus sem­per inperturbate extitisse, Scarificationesque (praecise arti Balneatoreae et non Bar- Jiitonsoriae competentes) absque ulla contradictione continuo, et quidem apud prae­cipuos Coincolas vestros , Personasque Ecclesiasticas et Religiosas exercuisse , ac etiamnum exercere, in eodemque exercitio per Fiscum annotatae Civitatis nostrae Tyrnaviensis, ex vi praesumptae eatenus contra quosvis Scarificatores evictionis Cau­telae , conservari, defensari, manutenerique Sensu Tituli 74, Part. I. debere ; nec obstaret, ab adverso objectus , et pro Achille Sumptus usus, quoniam is sub contra­dictione existens, et nec ex Articulis Cehae Tonsoriae educi valens, proprie usus , sed verius abusus dici mereretur , quoniam requisitis in Tit. 10 Prologiali expressis , careret; Sed nec in aliis hujus Regni nostri Hungáriáé Civitatibus Liberis, signan­ter Posoniensi, Baziniensi et Modrensi, ijyjjuibus Balneatores essentr Tonsoribus ^Scarificare liceret, etsi autem nefors in aliquibus locis, Tonsores Scarificationem exercerent, id nihilominus vel ob id permitteretur, quod nemini ibidem praejudicet, vel quod remotiori in loco Balneatores residerent, adeoque commode adiri, adhibe- rique non possent; Ad haec prout sanae rationi adversatur eum , qui nullum expres­sum Privilegium super libero Scarificandi Exercitio habet, superinde Speciali Privi­legio gaudenti aequiparare , ita Juri quoque et Justitiae dissentaneum esse comperi­retur , ut praeatacti Tonsores nullo expresso Privilegio super Scarificandi Exercitio gaudentes , sed nec in Articulis suis Cehalibus ejusdem ullam vel mentionem , tanto- minus facultatem habentes, contra expressum dicti exponentis Privilegium, Evi­ctionem praetactae Civitatis , confirmationem item, et benignam Protectionem nostras Regias, adhuc in anno 1657 dudum praeterito, Cehae Balneatoreae clementer extra- datas , ac debito modo publicatas, et per Magistratum ipsius Civitatis debito fideli­tatis cultu acceptatas, Scarificationes exercere permittantur. Cujus Nos humili In-

Next

/
Oldalképek
Tartalom