Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Caroli VI. imperatoris et regis
8. Comitatui Jaurinensi. Concominanter ad reinlimationem Consilii hujus Suae Majestatis Loc. Regii, ratione instituendae absque ulteriori mora Patrum Societatis in oppido Jaurinensi existentis apothecae visitationem, de dato 21. Martii proxime praeteriti expeditum, P. Dominationibus Vestris id quoque ulterius intimari; quatenus non solum praeattactam visitationem pharmacopoeae illius quantocyus terminare, et super- inde Consilium hocce informare, verum et de eo, an et qualis cui ab hac Patrum Societatis apotheca contributio pendatur, aut pendenda existimaretur ? perscribere noverint, et non intermittant Eaedem Dominationes Vestrae. Quod vero pharmacopolae sub jurisdictione militari ibidem existentis examen, visitationemque ejusdem pharmacopoeae concernit; eatenus demissa fit ad Suam Majestatem Repraesentatio, a cujus benigna resolutione praestolandum est. Datum Posonii ut s. 77. Pharmacopoea PP. Societatis» Cassoviae. Conci. Cons. die 17. April. 1736. (In seq. M. R. ddto 23. Mart. 1736.) Collegium Pat. Societatis Cassoviense ab apotheca sua Cassoviae habita, in redemptionem quorumvis onerum publicorum semel pro semper Magistratui civitatis summam 500 fl. admanuet. 7$. Pharmacopoea PP. Societatis. Conci. Cons. die 18. April. 1736. Religiosus in Christo Pater Philippus Petz, Collegii Jaurinensis Societatis Jesu Rector, medio demissae instantiae suae declaravit coram Consilio hocce Suae Majestatis Locum. Regio , intimatam apothecae ibidem ejusdem Societatis visitationem non dilficultari, verum subeundum religiosi phar^ macopolae examen, et ejusdem juramenti depositionem. Cum autem praelibatam Societatem supponatur curam pharmacopoeae talibus religionis suae personis concredere, qui artis hujus pharmaceuticae periti sunt, et ad quos de fideli medicinarum ad praescriptum medicorum confectione et admi- nistratione quaestio cadere non potest, benignaque Suae Majestatis Resolutio et Mandatum respectu apothecarum a Religiosis possessarum id exigeret, ut ipsi visitationem quidem illarum de tempore in tempus instituendam, juramenti autem a secularibus illarum (si quos habuerint) administratoribus desumptio- nem, et subeundum ab his examen, nisi jam praevie semet, in facultate aliqua examinatos fuisse probare possent, admittere teneantur. Idcirco P. Dominationibus Vestris intimari, quatenus in conformitate prae- expositae benignae Suae Majestatis Resolutionis a saeculari ejusdem Societatis ibidem apothecae administratore (si quem habuerint) juramentum desummere, examinique, quodsi in facultate aliqua examinatum se fuisse non probaverit, subjicere, ac in reliquo iis, quae in hac materia sub dato 11. currentis mensis Comitatui huic intimantur, semet accomodare velint, et non intermittant. Datum Posonii ut s. 79. Pharmacopoeae castrensi Budae, libera medicamentorum distractio inliibita. Conci. Cons. die 6. Julii 1736. (In seq. M. R. dilto 3. Julii 1736.) Ad informationem illam (quam libera et regia civitas ista Budensis in eo,