Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

67 quod constituta ibidem filialis pharmacopoea castrensis, publicam pharma­corum distractionem libere exerceat, nihil ad publicum Civitatis contri­buendo , Consilio huic Locumtenentiali Regio submisit) Suae Majestati SSmae demisse repraesentatam, benigne rescribit modo Altefata Sua Majestas SSma: medio alterius Consilii Supr. Aulae Bellici opportuna mandata, ad pharmaco- poeam Suae Majestatis castrensem jam exarata esse, quatenus pharmacopola ex dicta pharmacopoea sua, nonnisi militiae Suae ^Majestatis, et qui ad eam spectant, pharmaca subministret, in reliquo autem illa libere non di­vendat. Datum Posonii ut s. Pliarmacopoeae castrensis Budae contributio, et civi­lium duarum per unum individuum possessio abrogata. Conci Cons. die 15. Sept. 1736. (Jn seq. M. R. ddto 6. Sept. 1736.) Altissimae dispositionis / tenores plene observandi. / Carolus VI. Post nuper expeditum benignum rescriptum nostrum in­tuitu pharmacopolae castrensis, Budae publicam pharmacorum distractionem exercentis, sub die 3. praeteriti mensis Julii emanatum, humillimam reprae­sentationem eatenus idem pharmacopola Consilio nostro Aulae Bellico fecerat. Ex qua cum appareat, ipsum, a domo sua Budae habita ulterius quidem con­tribuere velle, sed in eo duntaxat supplicare, ne — ab apotheca sua, cum Magistratus loci cives suos ab emendis ab ipso medicamentis jam inhibuerit, consequenter praehabita pharmacorum suorum distractio, a parte civium jam impedita sit, in medium civitatis aliquid praestare teneatur; hoc autem siquidem justum et aequum foret. Ideo benigne committimus: apud Magistratum Budensem ordinare noverint, ne dictus pharmacopola noster, praeter domum et fundos civiles, quos ibi pos­sidet , etiam ab apotheca sua ibidem habita ad contribuendum adigatur. Cae- terum cum et id ex praeattacta repraesentatione pateret, quod duarum ci­vilium apothecarum ibidem unus duntaxat possessor sit, qui am- bas possidet, et quasi monopolium cum medicamentis exerceat, praeterea vero etiam curas infirmorum in se assummat, quod utrumque quia publico periculosum foret; igitur Fidelitates Vestrae etiam in his, quae e re boni publici ejusdem civitatis fore videbuntur, ordinabunt, et successive etiam Majestatem Nostram superinde informabunt. Datum Viennae ut s. 81. Pliarmacopoeae I>ebreczinensis visitatio in praesentia deputationis Magistratus civilis. Conci. Cons. die 15. Sept. 1736. (In seq. M. R. ddto 3. Sept. 1736.) Pharmacopoea Debreczinensis per disinteressatos M. Doctores in praesentia depnta- tionis Magistratus civilis altissimae ordinationi / conformiter visitetur. / Carolus VI. Benigne percepimus ea, quae Dilectio et Fidelitates Vestrae Nobis una et alia vice, intuitu visitationis pharmacopoeae Debreczinensis exa­minisque pharmacopolae ibidem civilis in p r a e s e n t i a'etiam deputatorum Commitatus Bihariensis (eo, quod Magistratus civitatis per id, quod amoto perito, uti incusabatur pharmacopola, imperitum et artis suae ignarum in­duxerit) Dilectioni et Fidelitatibus Vestris interessatus esse videbatur insti­tuendorum, humillime repraesentarunt; quibus benigne perpensis, cum nec usitatum hactenus, nec conveniens etiam foret, ut jurisdictiones ad invicem 5 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom