Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Caroli VI. imperatoris et regis
65 nign.i Resolutione praestolandum. Interea autem, ut residuarum duarum phar- macopoearum jurisdictioni suae subjectarum visitationem, et earum administratorum , seu pharmacopoeorum examen, modalitate intimata indilate perficiat, et de effectu Consilium hoc informet, civitatis hujus Budensis Magistratui ulterius districtim injungi. Datum Posonii ut s. 5. Civitati Strigoniensi. Ex quo in submissis sub 10. Martii mensis proxime praeteriti medicinae Doctoris Georgii Chytraeus, super examine pharmacopolae ibidem, et ejusdem officinae visitatione peractis testimonialibus non declaretur: qualiternam memoratus pharmacopola in examine substiterit; ulterius itaque Magistratui civitatis hujus id reintimari, quatenus a praelibato Doctore, sensum et opinionem in eo, an videlicet idem pharmacopola, in examine ita substiterit, ut absque publicae sanitatis nocumento in arte sua peritus dici mereatur, expetat. Et si ita, idem ulterius etiam in pharmacopoeae usu conservetur; in casu autem contrario, si videlicet iniis, quae scitu necessaria sunt, sufficienter instructus non esset, ipsum amovere, vel vero ad id, ut sibi de perito pharmacopoeae provisore indilate prospiciat, eundem perstringere; de effectu autem horum Consilium hoccc informare. In reliquo autem ejusmodi pharmacopolarum examen et adjurationem toties, quoties quis ibidem exercitium artis hujus assummere voluerit, observare; visitationem vero Pharmacopoearum medio ordinarii loci Physici, omni quo fieri poterit, compendiosiori modo, de anno in annum peragi, occasioneque ejusdem visitationis medicinas vitiosas, aut antiquatas, quae usui esse non possunt, foras ejici, et alios quosvis observatos defectus corrigi, ac ipsas medicinas competenter taxari curare noverit,, et non intermittat. Datum Posonii ut s. 6. Civitati Trenchiniensi. Ex literis liberae et regiae Civitatis hujus de dato 12. Martii mensis proxime praeteriti exaratis intellexit Consilium hocce Locumtenentiale Regium, aliam ibidem pharmacopoeam non dari, nisi unam in collegio Societatis Jesu, quae, cum jurisdictioni civili non subjaceret, examen et visitationem ejus peragi non potuisse. Ex quo autem dispositiones hae ex clementi Suae Majestatis mandato intimatae haberentur, quorum virtute pharmacopoeae quoque Posoniensis P. So- ciatatis et F. Misericordiae praescriptam visitationem subiverunt. Ideo Civitati huic reintimari, ut ejusmodi visitationem quo citius debito modo instituere, et de effectu Consilum hocce, atque una de eo, an et qualis contributio ab eadem pharmacopoea in medium civitatis pendatur, informare noverit, et non intermittat. Datum Posonii ut s. 7. Comitatui Baranyiensi. Ad literas praetitulatarum Dominationum Vestrarum de dato 28. Februarii super examinato pharmacopola Quinque-Ecclesiensi de peritia artis suae, factaque ejusdem adjuratione, ac pharmacopoeae ejus visitatione, nihil autem comperto tali, quod circa artem aut pharmacopoeam suam obverti potuisset, exaratas, id ulterius Consilium hocce iisdem Dominationibus Vestris rescribendum esse duxit; quatenus ejusmodi visitationem pharmacopoeae, omni, quo fieri poterit, compendiosiori modo de anno in annum, medio periti Physici, quem ad manus habere poterunt, peragi, ipsas medicinas competenter taxari, vitiosas autem, aut antiquatas, quae usui esse non possunt foras ejici, aliosque quosvis defectus observatos corrigi curare, pharmacopolarum vero adjurationem et examen, quoties quis in gremio Comitatus hujus exercitium artis pharmaceuticae assummere voluerit. observare velint et non intermittant. Datum Posonii ut s. 5