Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
507 praeclusione, quibuscunque demum viis requisiti attinet: tibi illic, ubi res moram haud patitur, potestatem facimus: necessarias dispositiones provinciales, cum contumaciae Directoribus, Chirurgis, mundationis famulis, hosque tamen praevia cum officialibus comitatensibus cointelligentia statim faciendi, super quorum effectu Nos in relatione tua informabis, utve relate ad praecautiones sanitatis perinde in statu sis, e vestigio, ubi necessitas tulerit debite progrediendi, dispositionem jam fecimus, ut contumaciae Director Perger se tibi adjungat, tibique in hoc genere, quoad omnia consilio et auxilio adsit, et non prius ad propria revertatur, quam omnia in ordinem redegeris, et ejus subsidio haud amplius egueris. Cum autem ex parte Camerali jam aliquod personale constitutum sit, uti ex informationibus B. uberius intelliges, hinc pro casu, quo illius necessitatem adinveneris, rem in suo esse relinques, si caeteroquin constituta individua cognita et probata polleant capacitate, suapte autem intelligitur provisio- nalem Personalis constitutionem novam haud ferentem, tibi curae futuram, ut autem tibi, cum Perger quocitius denuo ad suam stationem reverti debeat, unum in contumaciali manipulatione versatum subjectum pro continuo adjungatur, perinde disponi fecimus, ut contumaciae Inspector Zemplinieniss Joannes G1 a n c z absque mora ad te semet conferat, et tuae constitutioni seu illum contumaciae Directorem, seu illud, quod tibi e re visum fuerit esse jusseris, atque ibi, ubi pro altissimo servitio idipsum maxime congruum censueris, acquiescat ; quemadmodum autem 17- mo. Superius memoratum generale sanitatis Regulamentum, proximius typis mandatum vulgabitur, ita etiam hoc modo constituendum sanitatis personale nulla peculiari instructione amplius opus habiturum est, cum remen- tionatum Normativum alioquin non modo ad jam consistentes, sed et ad erigendas stationes accomodatum et appromptatum sit; in casu attamen inevitabili ea norma utendum erit, q.iam contumaciae Director Perger praescripturus est. Interea vero constitututum sanitatis personale serio commonefacias, ut sibi incumbentibus obligationibus irremisse invigilet, una autem si in stationibus contu- inacialibus nulla adsint officia tricesimalia, curae habebit, ingredientes personas ad maxime vicina officia tricesimalia inviare. 18- to. In negotiis summe urgentibus, omni dilatione expertibus, virtute praesentium clementer admittimus: ut absque expetenda in similibus inviatione procedere possis, eo tamen adjecto cum mandato, ut super effectu et causis Nos praescripto superius canali informare noveris. 19 -no. Diversorum Poloniae foederationis Mareschallorum ad nos perlatum demissum supplicem negligi nolumus, qui pro aperiendis passibus Gabolto- viensi et Komarnikiensi recurrerunt, et quemadmodum super hoc merito in his sub/)*) readvoluta informatione tuaMunkacsino sub I4-a Septembris 1769. submissa sensa tua jam deprompsisti, ita tibi una mandamus, ut etiam hoc punctum caetera inter in tua generali relatione repetas, ubicationis circumstantias etiam eatenus in praescripta mappa nostro obtutui exhibeas, hacque ratione activitatem fundati judicii tribuas, siquidem absque his adminiculis hic loci porro quoque in tenebris confirmatae expositionis defectum, et dispositiones fieri oporteret; si igitur id tibi necessum ac utile videretur, etiam quoad hoc punctum quemadmodum in caeleris omnibus illico effective progredi, sequaciter sub exordium obstrui projectatos passus , liberos et apertos relinqui; Bihariensem e converso passum, si ita necessitas postulaverit, obstrui facere poteris. Et sic *) Hic — inserere supervacaneum, — Author. —