Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

508 20-mo. Momentosae difficultatis, de quibus actum est, rem publicam ma­gnopere tangentem, tum in ordine ad succesivam suam modernas circumstan­tias versus Poloniam respiciunt, ita haud ambigimus, quin omnes Kegni loco­rum Superioritates tibi omne excogitari valens adjutorium, subsidium et auxi­lium sint praestiturae, siquidem ii, qui secus fecerint, indignationem nostram Regiam incurrent. Quem in finem sua via necessaria publicari jam fecimus, fi­duciaque clementissima porro tenemur, quod negotium isthoc pro mensura tuae dignitatis, et hujus Nostrae in te collocatae clementissimae fiduciae ample­cteris, proinde singulis octo diebus debitam relationem super eo: quorsum, et quousque in concredita tibi operatione de tempore in tempus progressus sis, No­bis via Cancellariae Regiae Hungarico-Aulicae uti jam praemissum est, inomis- se facies; et licet rei substantiam cum suis circumstantiis tantummodo ex tua generáli relatione cognoscendum speramus, eo tamen non osbtante, tuas etiam de tempore in tempus submittendas reflexiones peculiari cum gratia intuebimur, quemadmodum tibi in casibus moram non admittentibus, ubi illico decisio, et hanc subseque dispositiones necessariae erunt, etiam particulares relationes de casu in casum per extraordinarium quoque cursorem ad Majestatem nostram fa­cere alioquin integrum est. Ad augendorum igitur meritorum tuorum causa omnibus viribus ad huic instructioni plene satisfaciendum collaborabis. Datum Viennae ut s. (iZl. Instaurata Facultas Medica in tlniversitate Tyrnaviensi. Conci. Cons. JV? 4788. die 14. Dcbr. 1769. (In seq. M. R. eod. ddto 7. Novemb. 1769.) Pro indesinenti illo, quo Sacra Sua Caesareo-Regia Majestas in subjectam sibi, et imperio suo Gentem cumprimis Hungaram fertur, maternae sollicitudinis studio, jam inde a tempore suscepti ope divina gubernii sui nihil antiquius in votis unquam habuit, quam ut subditorum saluti, et commissi sibi Regni hujus Hungáriáé securitati ultro benigne consuleret. Cum autem omnis regnorum felicitas, et abinde in privatos dimanantium commodorum successus, a recte instituta reipublicae administratione principali­ter pendere, haec vero nisi efficacibus ingenuarum artium , et scientiarum ne­cessariarum fulciatur adminiculis, aegre admodum consistere posse videatur. Ideo de ampliando in Regno hocce Hungáriáé rei literariae incremento non postreme sollicita Sacratissima Majestas Sua posleaquam animo reputaret, quod tametsi quidem ex munificentia gloriosae reminiscentiae praedecessorum suorum divorum condam Hungáriáé Regum Universitas in libera, ac regia Civitate sua Tyrnaviensi superioribus abhinc temporibus erecta habeatur, in hac tamen ea vel maxime desiderari conspiciantur, quae pro ratione modernarum cumprimis circumstantiarum ad rite gubernandam rempublicam plurimum conferre deberent, ut hac quoque in parte Sacratissima Sua Majestas uberiora gratiae Caesareo- Regiae, pietatisque Maternae erga percharam sibi Gentem Hungaram testari pos­sit documenta, multum se tam in rempublicam hujus Regni, quam vero in illius spes sucrescentis juventutis futurae vitae commoda auxilii collaturas arbitraba­tur summenuncupata Majestas, si eandem praefatam Universitatem Tyrnaviensem ampliaret, et novis, modernoque rerum gerendarum systemati congruis acces­sionibus cumularet, ac denique ad eum, qui recte ordinatae Universitati cohae­reat , perfectioris consistentiae statum poneret. Quem igitur in finem siquidem complures informatores peculiaribus animi dotibus, et qualitatibus ornati universarum item scientiarum doctrinis imbuti ne-

Next

/
Oldalképek
Tartalom