Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

497 Eapropter de benigno Jussu Regio Magistratui Consilium hoc Loc. Hun- garicum hisce intimandum esse duxit, quatenus circa praemissa puncta genui­nas et circumstantiales informationes actutum Consilio huic Loc. Regio submit­tere noverit. Datum Posonii ut s. (ÍI5. Stationes coiitiiinaciales: Borsa, Kőrösmező et Vereske. Conci. Cons. A? 3458. die 14. Septb. 1769. (In seq. M. R. J\s eodem ddto 8. Septb. 1769.) Domino Raroni Carolo Barkóczy. Quantumvis sub ddto 10-a Julii anni decurrentis Commissioni huic Lo- cumtenentiali de benigno Jussu Regio certa praescripta habeatur norma, juxta quam non modo exstruendas posthac contumaciales domus aedificare, verum etiam seu restaurationem contumaciae Borsaiensis, seu vero structuram alterius Körösmezöiensis adaptare oportere, eo tamen non obstante contra tenores beni­gnae Ordinationis Regiae localis Commissio id ultro decreverit: ut structurae aedi fi ciorum co n tu maciali um Börsen sis, Körősmezöensis, etVerecskensis velut in fervente opere existentes, in statu quo, adeoque juxta planum huc submissum, non tamen approbatum susceptae relinquantur. Cum autem ea, quae per benignas Resolutiones Regias decreta sunt per Lo- cumtenenlialem Commissionem isthanc nulla in parte explicari et immutari qui­rent; quin potius muneris ipsius foret suprema Jussa Regia ea, qua par est cum exactitudine exequi: ob id de benigno Jussu Regio reprobato hocce memoratae Locumtenentialis Commissionis facto, Cons, hoc Loc. Regium praet. Dom. Ve­strae intimandum esse duxit: ut quemadmodum circa structuras in futurum, ita etiam quoad stationes Borsensem, Körösmezöiensem et Verecskensem sub opere existentes praescriptam normam accurate observare, et confestim huic aedificio adaptari, praepararique facere noverit, Commissione isthac locali im­postorum Ordinationibus Caesareo-Regiis exactius semet accommodatura. Et quoniam ad casum, ubi nempe commembra localis hujus Commissionis in quapiam materia votis inter se dissiderent, scire omnino interesset; quis, ad quid, qualibusve ex motivis sentiendum moveatur? hinc deinceps, ut in singulo casu vota (si fuerint disparia) cum adferendis in medium rationibus adnotentur, et Protocollo inserantur, Sua Majestas SSma vult clementissime. Caeterum cum Extractibus (qui e Borsaiensi et Körösmezöiensi statione de numero personarum per passus illos ingredientium, rerumque mundationi obnoxiarum submissi pro prioribus mensibus fuerunt) consideratis, appareat quosdam immediate vicinos Polonos incolas citra contumaciam transmissos ha­beri , praet. Dom. Vestrae intimari: ut tempus contumaciale, respectu quorum­cumque praescripta jam modalitate observandorum, apud stationes contumacia­les disponere noverit. Datum Posonii ut s. 616. Arsenici productio in Hungária. Conci. Cons. A* 3885. die 9. Octb. 1769. (In seq. M. R. M eodem ddto 2. Octb. 1769.) Siquidem Sacra Sua Caesareo-Regia Majestas exactam de eo notitiam ha­bere clementer velit, quanta nimirum sit in Regno Hungáriáé arsenici pro­ductio, necessitas et consumtio ? Eapropter Consilium hoc L. Regium Magistratui de benigno Jussu Reaio intimat: ut super praemissis parte ex sua, ac relate ad gremium Jurisdictionis adaequatam informationem submittere noverit. Datum Posonii ut s. 32

Next

/
Oldalképek
Tartalom