Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
265 sodalem, semet in contubernium ipsorum recipi solicitantem, et a Magistratu dictae civitatis ex ratione agnitae minus necessariae numeri ipsorum auctionis negativam obtinentem, et alias (ut exponunt) inhabilem, ulterius etiam a petito amoveri supplicant. Ex demissa eorundem instantia isthic in copia adnexa pluribus percepturae sunt fidelitates vestrae. Quoniam vero contubernialium benignis regiis privilegiis provisorum numerus nonnisi in casu exigentiae publicae necessitatis augeri, et attune etiam habiles duntaxat, et professionum suarum bene gnari, atque adeo publico utiles assumi, et recipi debeant. Hinc fidelitatibus vestris praeannexam instantiam finem in 'eum benigne communicandam esse duximus, quatenus ubi antelatus sodalis, ad easdem recurrerit, ejus receptionem non nisi comperta publica necessitate, et attune etiam erga sufficientem habilitatis, et in professione comparatae necessariae experientiae, ex examine per disinteressatos eatenus instituto eliciendae legitimationem, ordinare noverint. Quibus in reliquo gratia et clementia nostra Caesareo Regia benigne jugiterque propensae manemus. Datum Posonii ut s. 376. Fundatio Lowenburgiana. Lex patria die 27. August. 1751. (In sequelam indicti in 18. April. 1751 Conventus Regni seu Diaetae) Mariae II. Hungáriáé Regis Decretum II-dum anno Domini 1751 Posonii editum. Nos Maria Theresia etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit, universis: Quod nos ___pro dominica In Albis, in diem 18-vum praeteriti mensis Aprilis, anni nunc currentis 1751-mi incidente, in liberam, et regiam civitatem nostram Posoniensem clementer indiximus .... tandem conclusis tractatibus, finitaque diaetali Congregatione.. Status et Ordines.. Regni nostri Hungáriáé et partium eidem annexarum exhibuerunt et praesentarunt Majestati Nostrae certos articulos.... supplicantes; quatenus... eos... auctoritate nostra Regia clementer acceptare, approbare et confirmare.... dignaremur. Quorum quidem articulorum tenor talis est: Mandatum gloriosae memoriae Imperatoris Caroli anno 1737. admisstim fuisset, ut pro eodem duntaxat tempore pro supernumerario magistro reciperetur, hoc tamen beneficium personale esset, quod siquidem partim per officinae oblatae comparationem, partim propriam Dioszeghianam renunciationem exstinctum fuisset, hic sae- pefato Urbanovszkio nullum opitulamen ferri posset, ut tamen Majestati Vestrae constaret nos haec cuiuspiam aut odii , aut lucri quaerendi causa dixisse , bona fide fatemur, etiam mine apud nos officinam esse venalem, quam Stephanus Urba- novszky si suae habilitati confidit, depositis deponendis dum et quomodo habere potest. Et quemadmodum hactenus nunquam privilegiis et articulis nostris praejudicatum fuisset, ita speramus firmiter, Majestas Vestra quoque nos in iisdem clementer concessis, et per legem etiam articuli 79. 1715. salvis, quae juxta titulum 12. partis secundae nonnisi ex rationabilibus causis, et per expressam revocationem ammitterentur , ultro etiam clementissime conservaturum , pro quo etiam ex rationibus adductis, humillime instamus, et emorinuir. Majestatis Vestrae Sacratissimae humillimi perpetuoqiie fideles subditi Cives et Chirurgi Posonienses. A) Extractus protocolli Anno 1751. die 4. Junii ad instantiam Stephani Urbanovszky Chirurgiae sodalis in eo supplicantis, ut in nemerum hujatis cehae chirurgorum recipiatur, magistratualiter indorsatum exstitit. Contubernio hujate magistrorum chirurgorum per benignissima Caesareo Regia privilegia ad numerum qinnarium restricto existente, neque necessitate publica auctionem ejusdem numeri exposcente. Instantis petito minus deferri, et contra lege salvata benigna privilegia Re<na citra necessitatem publici receptionem ejusdem admitti haud posse. Extradedit&Michael Gombos jur. v. Notarius.