Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
266 Articulus 21-us. De Fundatione Löwenburgiana. Quod Comes condam Jacobus a Löwenburg scholasticae juventutis educationi , atque in literis profectui prospicere cupiens; dum hunc in finem fundationem Viennae constituisset, Hungaricam quoque juventutem in dimidiam fundationis partem accensuerit; Suae Majestati Sacratissimae Regni hujus Hungáriáé incremento, et commodis peculiariter intendenti, pergratum omnino esse; idcirco ut mens, et voluntas fundatoris exacte impleatur, pro supremo suo patronatus jure altefatam Suam Majestatem Sacratissimam clementissime provisuram. Nos itaque .... articulos . . . ratos, gratos . . . acceptamus, approbamus, ratificamus et confirmamus. Datum... in arce nostra Posoniensi Regia uts. 377. Regnlamentum militare *) die 1. Novb. 1751. Nos Maria Theresia etc. Articulus I. De militiae dislocatione. Praesertim vero, cum nos curias, domos nobilium, parochiales, item teloniales, scholas et malendi- na, nec non allodia braxatoria, et educilla ab omni quarterio penitus im- munia et libera esse velimus. Si tamen quis comitatuum et civitatum, in gremio sui, aut vero dominorum terrestrium in hoc, vel illo pago, aut oppido, vel etiam pluribus dominii sui locis sparsim dislocatos 6, 8, 10, 12 et ultra milites gregarios in unam , vel plures domos requisitis commoditatibus instructas illocare, ibidemque regula- mentali accommodatione eosdem per contribuentes subditos suos provideri curare vellet, id debita cum observantia, praescitu nimirum amborum Commissa- riatuum liberum sit, ac dispositioni ejusmodi militia semet accomodare teneatur: attamen ut adaptanda in hunc finem aedificia in iocis salubribus sita, sat spatiosa, portis, fenestris, ac fornacibus debite instructa, ab incendiorum periculis custodita, ac de reliquo congrua pro milite et equo commoditas repe- ribilis sit. Articulus II. De salgamo, vulgo service. Nono: Pro illis vero vigiliis, quae apud legiones in plano dislocatas, apud vexilla, statum, carceres, aegrotorum que domos gerendae sunt, utrumque, id est ligna et lumen, tamquam absolute necessaria a concernentibus comitatibus et districtibus in natura subministrabitur. Decimo: Subsequens schema demonstrat, qualemnam status superiores et inferiores officiales, incluso hospitiorum designatore, tam hibernalibus , quam aestivalibus mensibus a Regno lignorum habeant orgialem obtingenti am. Schema lignorum. Officialibus tam pedestris, quam equestris ordinis extra praesidia dislocatis orgiae menstruatim praestandae : Chirurgo legionis absque sociis, qui communem cum hospite focum participant, in hieme ligni duri mollis 3&; in aestate ligni duri lfr4 mollis l7/aNotandum: Unumquodque frustum ligni sit a longitudine unius ulnae Vie- nensis, quae eadem est, ac Posoniensis; singula vero orgia computetur ad mensuram Posoniensis, sive Viennensis, ligna quoque sint sicca. Articulus III. De militiae intertentione. Undecimo: Miles in stativis tam in plano dislocatus, quam etiam in praesidiis constitutus, ad dispov) Excelso Consilio R. L. originarie, in usum officiosum cum 1-a Novembris 1751 inchoantem submissum erat medio Benigni Mand. R. ddto 30. Septbr. 1751; — per Regnum Hungáriáé publicatum in seq. M. R. ddto 10. Febr. et subsecuti Conci. Cons, ddto 24. Febr. 17 52.